Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/49

Haec pagina emendata et bis lecta est

Nōs Britannī quoque orīginem nostram praecipuē ā populīs Germānicīs dūcimus: nam Anglī et Saxonēs, quī quīntō saeculō in Britanniam īnfundēbantur, nātiōnēs Germāniae Īnferiōris erant. Et iam ante tempora C. Iūliī Caesaris multī Germānī in Britanniam merīdiānam migrāvērunt: nam Belgās Germānicā orīgine fuisse Caesar dīcit, et ā Belgīs Venta Belgārum nōmen suum dūcit. Itaque nōs Britannī cognātī sumus colōnōrum Batāvōrum. Orīgine et nōs et illī Germānī sumus: animō quoque germānōs esse nōs oportet. Nam nōmen Germānōrum nihil aliud significat quam ‘frātrēs.’ Multum valet commūniō sanguinis.”

35. “Batāvī, quī regiōnem trāns Vahalem sitam incolunt, Colōniam nostram Āfricānam quondam incolēbant. Sed abhinc annōs quīnque et sexāgintā magna discordia erat; et Batāvī trāns flūmen illud Āfricānum migrāvērunt, quod ex flūmine Eurōpae Vahalem nōmināvērunt, et novam rempūblicam sub prīncipātū et patrōciniō Britannicō condidērunt, cui nōmen Reīpūblicae Āfricānae dedērunt. Ex quō tempore multae discordiae fuērunt inter nōs et illōs colōnōs. Abhinc annōs duodēvīgintī bellum fuit, in quō Batāvī victōriam ā parvō exercitū Britannicō in colle Maiūba reportāvērunt. Quā ex rē magnōs sibi spīritūs in rē mīlitārī sūmunt. Dīcunt sē Britannōs bellō vincere et in mare pellere posse. Haec somnia sunt; sed perīculum est bellī domesticī. Nam multī ex Batāvīs quī Colōniam nostram incolunt novīs rēbus student. Societātem quandam condidērunt cui nōmen est Societātī Āfricānae; cuius cōnsilium est omnēs Batāvōs quī