Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/48

Haec pagina emendata et bis lecta est

discipulī sumus, magistrum dē orīgine Reīpūblicae Āfricānae Batāvōrum interrogāvimus. “Quī sunt illī colōnī?” inquimus; “quid significat nōmen ipsum Boer?” Et ille “Colōnī illī Āfricānī” inquit “orīginem suam ā Batāvīs Eurōpaeīs dūcunt. Nōmen Boer linguā Batāvā nihil aliud significat quam ‘agricolam’ vel ‘colōnum’. Caesar ‘īnsulam Batāvōrum’ in librō quārtō Bellī Gallicī commemorat. Ea īnsula inter Rhēnum et Vahalem iacēbat: nam Rhēnus, ubi in Ōceanum īnfluēbat, in duo flūmina dīvidēbātur, sīcut nunc quoque dīviditur, quōrum ūnum Vahalis nōminābātur. Īnsulae quae inter haec flūmina iacēbant ‘ā nātiōnibus ferīs barbarīsque’ incolēbantur, ut Caesar dīcit. Mārtiālis, poēta Rōmānus, eōs hominēs magnīs et rōbustīs membrīs, capillīs flāvīs vel rubrīs fuisse dīcit. Tacitus Batāvōs omnium nātiōnum Germāniae Īnferiōris fortissimōs fuisse dīcit; ex interiōribus partibus Germāniae propter discordiam domesticam migrāvērunt. Īnsula eōrum pars imperiī Rōmānī erat; sed Batāvī ācerrimī dēfēnsōrēs lībertātis suae fuērunt. Tribūtum Rōmānum nōn tolerābant.”

[Imperative Active of the Third Conjugation.]

34. “Itaque, ut Tacitus dīcit, ‘manēbat honor et antīquae societātis īnsigne.’ Vōs puerī capita ūndētrīcēsimum Germāniae et duodecimum librī quārtī Historiārum legite. In ūsum proeliōrum reservābantur, et in exercitibus Rōmānīs mīlitābant. Perītī erant natandī. Cohors Batāvōrum, quae in exercitū Agricolae mīlitābat, quondam trāns fretum in Monam īnsulam natāvit.