Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/47

Haec pagina emendata et bis lecta est
[Third ConjugationPresent, Active and Passive.]

32. Tum ego “Quae est causa, quaesō, discordiae?” Et ille “Longum est dīcere. Sed inter Britannōs et colōnōs Batāvōs quī regiōnem trāns Vahalem sitam colunt, multae fuērunt causae discordiārum. Nunc dē peregrīnīs, quī Rempūblicam Āfricānam incolunt, disputātur. Dē hāc rē litterae ā Ministrō nostrō ad Patruum Paulum et ab hōc ad illum iam per multōs mēnsēs mittuntur. Sed aquam perdimus: currit hōra. Patruus Paulus in hunc modum scrībit: ‘Peregrīnōs illōs’ inquit ‘in cīvitātem nōn admittō, quia nimis multī sunt, et quia nōn bonī cīvēs erunt.’ Et rē vērā plūrēs sunt numerō quam cīvēs Batāvī. ‘Tantam multitūdinem’ inquit ‘in quā sunt nōn sōlum Britannī sed etiam Americānī, Germānī, Francogallī, Helvētiī, Iūdaeī, cēterī, in cīvitātem admittere nōn possum.’ Sed Minister noster sīc dīcit: ‘Oportet eōs admittī: nam nōs Britannī peregrīnōs, quī in Colōniam nostram migrant, omnēs in cīvitātem admittimus. Cūr igitur Britannī quī in rempūblicam vestram migrant in cīvitātem nōn admittuntur?’ Sed Patruus Paulus ‘Haec omnia ad Britanniam nōn pertinent.’ inquit: ‘Britannōs rēs suās cūrāre oportet.’ Difficilis est quaestiō. Sed maxima causa īrae est quod Batāvī peregrīnōs iniūriīs contumēliīsque vexant; ignāvōs vocant, quibus ūsus armōrum dēnegātus est.”


XI. Origo Reipublicae Africanae.
[[Third ConjugationrPast Imperfect, Active and Passive.]

33. Postrīdiē nōs puerī, quī classis quārtae