Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/44

Haec pagina emendata est

nōn Anglōs sed Angelōs eōs vocārī oportet. Sed quid est nōmen illīus partis Angliae in quā habitābant?” “Deira vocātur, quae pars Northumbriae est” inquiunt. Sed ille “Rēctē!” inquit; “Nam dē īrā Deī ad fidem revocandī sunt.” Postrēmō “Quis est rēx illīus partis Angliae?” inquit. “Aella vocātur” inquiunt. Tum “Allēlūia!” inquit; “nam diēs adventat cum carmen omnium carminum optimum in Angliā cantābitur!”

29. Sed fīnis diēī illīus bellī iam adventābat, et necesse erat domum properāre. Intrā sēmihōram vehiculum parātum erat, et in viam nōs dedimus. Dum in vehiculō sedēbāmus, mūrōs castellī lūnā plēnā illūstrātōs vīdimus. Pulchrum erat spectāculum. Mox domī erāmus. Nōs puerī longō diē fatīgātī et sēmisomnī erāmus. “Nōn pigēbit vōs” inquit amita mea “ad lectum properāre.” Eā nocte Mārcus et Alexander apud nōs mānsērunt. Postrīdiē Dubrās redambulāvērunt.

30. Hodiē iam quīnque diēs post Īdūs Septembrēs ēlāpsī sunt, et diēs ille āter appropinquat quī ultimus fēriārum erit. Omnium diērum ille trīstissimus est quī fīnis est fēriārum. Nam trīste est verbum “valē,” cum scholae īnstant. Intrā paucōs diēs patruum meum et amitam meam et Lȳdiam valēre iubēbō. Quam bellae fuērunt fēriae ā māne usque ad vesperum! Quae mūtātiō rērum īnstat! Paucī erunt diēs fēriātī, multī profestī.

Īllĕ prŏfēctŭs ĕrīt, pēr quēm trĭă vĕrbă sĭlēntŭr:
Ēt quī fēstŭs ĕrīt, mānĕ prŏfēctŭs ĕrāt.

Nam tribus illīs verbīs trēs rēs significantur quae puerīs cārissimae sunt — pila, follis, trigōn.