Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/43

Haec pagina emendata et bis lecta est

Sānctus Paulus Rōmam captīvus dēportātus est. Et uxor illīus Aulī Plautiī, quī iam aetāte prīncipis Claudiī Britanniae praefuit, Chrīstiāna fuisse exīstimātur. Nam ‘superstitiōnis peregrīnae’ accūsāta est. Nōmen eī fuit Pompōniae Graecīnae. Sed Anglī et Saxonēs, quī multōs deōs adōrābant, basilicās Chrīstiānās plērumque dēlēvērunt. Basilica autem Sānctī Martīnī, quae Durovernī erat, nōn omnīnō dēlēta erat. Durovernum igitur intrāvērunt nūntiī illī verbī dīvīnī, crucem argenteam et simulācrum Chrīstī in manibus tenentēs, et carmen sacrum cantantēs: ‘Īram tuam ab hāc urbe et ā domō tuā sānctā removē, ō Deus; quia peccāvimus: allēlūia!’ Sīc Beda, vir venerābilis, narrat.”

[Fifth Declension.]

28. Et amita mea: “Cūr nōn illud in memoriam revocās, quod animum pontificis illīus Gregōriī misericordia Anglōrum commōverat? Nam multīs annīs ante in forō Rōmānō quondam fuit, cum puerōs nōnnūllōs faciē pulchrā, oculīs caeruleīs, capillīs flāvīs vīdit. Misericordiā commōtus est: nam illī puerī servī erant et vēnumdabantur. Itaque mercātōrēs, quōrum in manū puerī erant, sīc interrogāvit: “Quae est patria eōrum?” inquit. Et mercātōrēs “Ex Angliā sunt” inquiunt, “cuius incolae huius faciēī sunt.” Tum Gregōrius “Num Chrīstiānī sunt?” “Nōn sunt” inquiunt. Et ille “Heu!” inquit; “quam pulchra est faciēs eōrum quōs Rēx Tenebrārum ministrōs habet!” Deinde alia interrogāvit: “Quid est nōmen gentis eōrum?” inquit. Respondērunt eōs esse Anglōs. Et ille “Rēctē!” inquit; “nam angelicam faciem habent: