Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/42

Haec pagina emendata et bis lecta est

Tanatim applicāvit. Eō tempore Aedilberctus rēx Cantiī erat, quī uxōrem Chrīstiānam, nōmine Berctam, habēbat, fīliam rēgis Francōrum. Itaque rēx Chrīstiānīs benignus fuit, atque Durovernī, in capite rēgnī suī, eīs domum praebuit.”

26. Tum amita mea: “Sed antequam rēx Chrīstiānīs domum praebuit, sermōnem cum eīs habuit, dum in clīvō grāmineō sedēbant, unde urbem Durovernum procul vidēre poterant. Vel, ut nōnnūllī librī historicī affirmant, Chrīstiānī ad ipsōs mūrōs Castellī Rutupīnī nāvem suam applicāverant, et per fenestram castellī cum rēge sermōnem habuērunt. Nam eō tempore aqua portūs Rutupīnī ūsque ad mūrōs castellī pertinēbat. Rēx Chrīstiānīs in hunc modum respondisse narrātur. ‘Pulchra sunt verba et prōmissa vestra; sed nova sunt et incerta; nec deōs antīquōs, quōs per multōs annōs ego et populus meus adōrāvimus, oblīviōnī dare possumus. Sed, quia ex terrā peregrīnā hūc cursum tenuistis, et in animō habētis ea docēre quae vēra esse exīstimātis, nōn prohibēbō vōs in rēgnō meō manēre et nōtitiam Deī vestrī docēre. Itaque domum vōbīs Durovernī praebēbō.’ Et basilicam Sānctī Martīnī eīs dēdit.”

[Perfect, Pluperfect and Future Perfect Passivehow expressed.]

27. Tum nōs “Chrīstiānī igitur fuerant in Britanniā iam ante adventum Sānctī Augustīnī?” inquimus. Et ille “Fuerant” inquit; “nam basilicae ā Chrīstiānīs Britannicīs iam temporibus Rōmānīs aedificātae erant, quārum reliquiās vōs Dubrīs vīdistis et ego Callēvae vīdī. Post prīncipātum Nerōnis multī Chrīstiānī in imperiō Rōmānō fuērunt; nam annō prīmō et sexāgēsimō post Chrīstum nātum