Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/41

Haec pagina emendata et bis lecta est

mea “Nōnne memoriā tenētis?” inquit. Tum Lȳdia, quae librum dē historiā Anglicā in manibus nūper habuerat, “Anglī et Saxonēs” inquit “in hunc angulum Cantiī cursum tenuērunt.” Et ille “Vērum est” inquit; “nam annō quadringentēsimō quadrāgēsimō nōnō Hengistus et Horsa ad īnsulam Tanatim, quae tum rēvērā īnsula erat, nāvēs suās applicāvērunt. Locus ipse duo tantum vel tria mīlia passuum ā castellō Rutupīnō iacet.” Tum illa “Nōnne ab angulō Cantiī Anglī nōmen suum habuērunt?” Nōs puerī rīsimus. Sed amita mea “Sīc nūper affirmāvit vir doctus. Atque nōmen ipsum Cantiī nihil aliud significat quam prōmunturium vel angulum.” Tum patruus meus “Sed Tacitus populum Germāniae Īnferiōris commemorat quī nōmen habēbat Anglōrum; pars Suēbōrum erant.” Et Lȳdia “Fortasse in angulō Germāniae habitābant” inquit. Et ille “In paenīnsulā Cimbricā rēvērā habitāsse affirmantur; et duo illa verba ‘angulus’ et ‘Cantium’ Germānica sunt.”

25. Sed dē Hengistō et Horsā” inquit “nōn cōgitābam cum interrogāvī. Quis alius vir clārus hīc praecipuō honōre habētur?” Aqua iterum haesit: nōs nihil respondimus. Sed ille “Abhinc annōs duōs saecula tredecim fuerant, ex quō Sānctus Augustīnus, nūntius verbī dīvīnī, cum parvā manū ministrōrum fīdōrum hūc cursum tenuit. Nam annō quīngentēsimō nōnāgēsimō septimō post Chrīstum nātum Gregōrius Prīmus, pontifex Rōmānus, Augustīnum nōtitiam Deī vērī in Angliā docēre iusserat. Itaque Augustīnus ex Galliā in Britanniam nāvigāvit, et nāvem suam ad īnsulam