Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/40

Haec pagina emendata et bis lecta est

lītore portus stābat. Intrā mūrōs castellī est ārea lāta. In mediā āreā fundāmentum aedificiī antīquī vidēs, quod fōrmam crucis habet. Hodiē “Crux Sānctī Augustīnī” vocātur, sed temporibus Rōmānīs fundāmentum phārī erat, ut cūstōs castellī affirmāvit. Sub hāc cruce est aedificium subterrāneum, quattuor et quadrāgintā passūs longum; quod intrāvimus. Cēreōs in manū tenēbāmus, quōs cūstōs dederat; nam locus obscūrus erat. Ab hōc aedificiō cunīculus, in fōrmam quadrātam excavātus, sub magnam partem āreae pertinet. Dum per cunīculum ambulāmus, amita mea “Cui erat ūsuī hic cunīculus?” inquit. Et cūstōs sīc respondet: “Piget mē quod dē ūsū cunīculī nihil affirmāre possum. Ūsuī fortasse erat, sī castellum obsīdēbātur: ecce puteus altus, ex quō aquā praebērī poterat.” Postquam haec spectāvimus, iterum circum mūrōs ambulāvimus. Dum ad dextrum cornū castellī stāmus, patruus meus nōbīs reliquiās amphitheātrī Rōmānī mōnstrāvit, quod nōn procul aberat. Magna multitūdō nummōrum Rōmānōrum in castellō servantur; ex quibus ūnum mihi cūstōs vēnumdedit. Tum cūstōdem valēre iubēmus, et ad cēnam properāmus.

IX. Angli et Saxones.
[Second ConjugationPerfect Stem, Active.]

24. Inter cēnam nōs puerī “Quis hoc castellum dēlēvit?” inquimus. Et patruus meus “Dē fortūnā castellī nihil cōnstat” inquit; “aetās fortasse mūrōs dēlēvit. Sed vōs mihi respondēte. Cuius nōmen hīc praecipuō honōre habētur?” Aqua haerēbat: nihil habuimus respondēre. Et amita