Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/37

Haec pagina emendata et bis lecta est

Antōnīnus Pius, quī post eum prīnceps fuit, alterum vallum in ipsā Calēdoniā inter Clōtam et Bodotriam aedificāvit: cui nōmen hodiernum est Graham’s Dyke. Initiō tertiī saeculī Septimius Sevērus, quem Rōmānī paucīs annīs ante prīncipem creāvērant, maximam expedītiōnem contrā Calēdonēs comparāvit; posteā autem ipse aegrōtāvit et Eburācī exspīrāvit. Quō annō quīnquāgintā mīlia Rōmānōrum ā Calēdonibus trucīdāta fuisse narrantur.” Tum Alexander exclāmat “Euge, optimē! Ō sī sīc omnēs.”

21. Et patruus meus “Tūne, Alexander” inquit “Pictus es?” Et ille “Scōtus sum” inquit. Et patruus meus “Sed nōn Celticā orīgine es: nam nōmen tuum et frātris tuī Germānicum est. Pictī et Scōtī illī quī in Calēdoniam migrāvērunt Celtae erant.” Et ille “Nonne tōtī īnsulae nostrae nōmen est Britanniae? Nōnne omnēs Britannī sumus?” Et patruus meus “Ita est” inquit; “nōmen Britanniae ā Britannīs oriundum est. Sed nōs ipsī ex multīs et dīversīs nātiōnibus oriundī sumus. Maxima pars Anglōrum et Scōtōrum hodierōrnum Germānicā orīgine sunt.” Tum ego “Parentēs meī” inquam “Celticā orīgine sunt; nam nōmen nostrum Celticum est.” Sed patruus meus “Tū, Antōnī, in Āfricā Merīdiānā nātus es; itaque Āfricānus es!” Et ego “Āfrica Merīdiāna pars imperiī Britannicī est; itaque Britannus sum.” Et ille “Ita est” inquit; “ubi lībertās, ibi patria est.”