Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/35

Haec pagina emendata et bis lecta est

M.Quid igitur erat nōmen incolārum Calēdoniae, sī nōn Scōtī erant?

P.Calēdonia eō tempore ā Pictīs aliīsque gentibus Calēdoniīs habitābātur.

M.Quī erant Pictī?

P.Difficilis est quaestiō. Dē orīgine Pictōrum virī doctī disputant.

M.Quō tempore Scōtī in Calēdoniam migrāvērunt?

P.Quīntō saeculō post Chrīstum nātum.

M.Quā ex terrā migrāvērunt?

P.Ex Hiberniā eōs in Calēdoniam migrāvisse scrīptōrēs historicī affirmant.

M.Quem igitur prīmum rēgem Scōtōrum fuisse affirmant?

P.Fergus prīmus rēx Scōtōrum nōminātur.

M.Cuius partis Calēdoniae rēx fuit?

P.Partis merīdiānae.

M.Itaque Galgacus fortasse Pictus fuit.

P.Fortasse; sed nihil dē eō nōtum est.

[qui, quae, quodin clauses which are not questions.]

20. Tum Alexander “Calēdonia” inquit “ut spērō, nunquam subiecta fuit Rōmānīs: nam maiōrēs meī ex Calēdoniā oriundī sunt.” Nōs cachinnāmus. Et patruus meus “Calēdonēs per quattuor illa saecula saepe rebellāvērunt, et Rōmānōs bellō vexāvērunt. Itaque necesse fuit Hadriānō, quī secundō saeculō post Chrīstum nātum prīnceps Rōmānōrum fuit, magnum illud vallum inter Luguvallium et Pontem Aelium vel Segedūnum aedificāre; cuius reliquiae hodiē spectantur. Et