Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/34

Haec pagina emendata et bis lecta est
VIII. Castellum Rutupinum
[Questions and Exclamations.]

18. Postrīdiē inter ientāculum amita mea “Caelum hodiē serēnissimum est” inquit: “cūr nōn Rutupiās hodiē ambulātis?” Et ego “Cūr nōn tū quoque, amita, et Lȳdia nōbīscum ambulātis?” “Nimis longa est via” inquit. Sed patruus meus “Vehiculō commeāre potestis. Quota hōra nunc est?” Et illa “Nōndum tertia hōra est.” Tum ille “Quīntā hōrā in viam vōs date: ante nōs Rutupiās adventābitis. Cum ruīnās castellī spectāverimus, omnēs in vehiculō ūnā domum properābimus.” Tum Lȳdia “Quantopere dēlectābor sī ruīnās Castellī Rutupīnī aliquandō spectāre poterō!” Et amitae meae prōpositum grātissimum erat. “Sed nōnne melius erit” inquit “in castellō cēnāre? Nam sīc nōn necesse erit domum festīnāre.” Tum nōs puerī exclāmāvimus: “Euge optimē! prandium nōbīscum portābimus; post prandium ruīnās castellī vīsitābimus. Deinde in castellō cēnābimus. Sīc erit!” Et amita mea “Quandō in viam vōs dabitis?” inquit. Et nōs “Statim sine morā” inquimus.

[qui, quae, quod and quis, quidin questions.]

19. Inter viam Mārcus patruum meum dē victōriā illā ad Calēdonibus reportātā interrogāvit.

MārcusQuis fuit ille Galgacus? Num rēx antīquus Scōtōrum fuit?

Patruus meusNūllī Scōtī eō tempore in Calēdoniā erant. Nōndum in Calēdoniam migrāverant.