Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/33

Haec pagina emendata est

inquit “Agricola ā Tacitō laudātur? Nam ab aliīs imperātōribus Rōmānīs oppida expugnābantur, agrī vastābuntur, nātiōnēs barbarae dēbellābantur; sed Agricola Britannōs nōn sōlum dēbellāvit sed etiam ad vītam hūmāniōrem revocāvit.” Et Alexander “Magnopere dēlector” inquit “sī victor iūstus et clēmēns fuit. Sed num hic vir omnia illa aedificia Rōmāna aedificāvit?” Et ille “Britannia per quattuor saecula aedificiīs Rōmānīs ōrnābātur. Multae ex illīs reliquiīs posteriōris aetātis sunt.”

17. Tum Mārcus “Num fīliī prīncipum Britannicōrum studiō linguae Latīnae dēlectābantur?” inquit. Et ille “Fīliī Britannōrum antīquōrum animō ācrī et impigrō erant; linguae Latīnae libenter operam dabant. Agricola eōs aptiōrēs esse ad studia litterārum affirmābat quam Gallōrum puerōs. Et Mārtiālis, poēta Rōmānus illīus aetātis, Britannōs carmina sua cantāvisse affirmat. Vōs hodiernī pilā et folle dēlectāminī.” Et ego “Nōnne tū ipse, patrue mī patruissime, corporis certāminibus dēlectāris? Magna est scientia pilam dextrā laevāque captāre.” Et ille “Adulēscentulus” inquit “illā scientiā satis dēlectābar; cum senex fuerō, fortasse nōn dēlectābor.” Nōs cachinnāmus. “Nam patruus meus lūdō trigōnālī magnopere dēlectātur. Tū, mī patrue, huius lūdī perītissimus es:

Nēc tĭbĭ mōbĭlĭtās mĭnŏr ēst, sī fōrtĕ vŏlāntĕm
Aūt gĕmĭnārĕ pĭlām iŭvăt aūt rĕvŏcārĕ cădēntĕm

ut est apud poētam Rōmānum. Mūtātō nōmine dē tē, patrue, fābula narrātur.”