Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/29

Haec pagina emendata et bis lecta est
VII. Pax Romana
[Comparitives of Adjectives.]

14 Postquam hoc caput in vītā Agricolae lēctitāvimus, patruus meus “Haec narrat Tacitus ipse” inquit: “sed sī testimōnium eius vērum est, nūllus victor Rōmānus hūmānior, nūllus clēmentior fuit quam Iūlius Agricola. Nūlla autem prōvincia turbulentior fuerat quam Britannia. Nūllī hostēs Rōmānōrum fortiōrēs, nūllī audāciōrēs fuerant quam Britannī et Calēdonēs et gentēs Cambriae. Quis ex omnibus Rōmānīs sē iūstiōrem in hostēs dēbellātōs praestitit, quis clēmentiōrem, quis minus saevum et crūdēlem, quam Agricola? Sed quid inhūmānius, quid saevius est quam bellum? Atque nūllī hostēs in bellō crūdēliōrēs fuērunt quam Rōmānī. Nihil minus clēmēns erat quam hostēs dēbellātōs in servitūtem dēportāre. Nam mors pulchra minus misera est quam servitūs. Omnibus hominibus vīta cāra est; sed virīs līberīs lībertās cārior est quam vīta. Atque nūllī hominēs unquam ācriōrēs dēfēnsōrēs lībertātis suae fuērunt quam Britannī. Nihil pulchrius exīstimābant quam lībertātem, nihil miserius quam servitūtem.”

[Superlatives of Adjectives.]

15. “Omnia bella saeva et inhūmāna sunt. Omnium autem bellōrum saevissima et inhūmānissima fuērunt bella illa temporibus antīquīs contrā gentēs barbarās pugnāta. Rōmānī hostēs crūdēlissimī plērumque fuērunt. Sed quid ūtilius fuit tōtī orbī terrārum quam imperium Rōmānum? Et imperiō Rōmānō nūllum maius perīculum erat