Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/17

Haec pagina emendata et bis lecta est
COMMENTARII DE VITA MEA AD DUBRAS ANNO MDCCCXCIX
I. Mensis September
[Adjectives of Third Declension in ——, is, e]

1. Kalendae sunt hodiē Septembrēs. Prīmus mēnsis fēriārum ēlāpsus est, et scholae īnstant. Nam ante fīnem mēnsis Septembris apud magistrum meum erō. Et per ultimam partem fēriārum necesse est librīs duās hōrās cotīdiē dare. Sīc imperat patruus meus. Māne igitur plērumque lēctitō. Patruus autem mihi librum Tacitī dē vītā Agricolae, ducis celebris Rōmānōrum, dedit. Multa īnsunt dē Britanniā nostrā antīquā. Vīta Agricolae multum mē dēlectat. Nōnnūllīs tamen in locīs difficilis est et obscūra. Sed animō alacrī lēctitō, quia patruus meus difficilia et obscūra explicat, et tabulīs pictīs aedificiōrum, armōrum, nummōrum, viārum illūstrat. Ubi aliquid in Vītā Agricolae dēest, ibi patruus meus capita ex Annālibus Tacitī vel ex Historiā Anglicā recitat. Amīcī meī, Mārcus et Alexander, interdum adsunt dum recitat. Nam saepe nōs vīsitant. Post prandium plērumque ambulāmus, vel lūdō trigōnālī operam damus, vel in marī natāmus.