Pagina:Poetae Latini Minores Volumen Tertium Lemaire.djvu/362

Haec pagina nondum emendata est

35a VERBA ACHILLIS


Majoremque feret cultorum sanguine[1] cursum.
Sed mihi quis referat, quae tu praesaga creatrix[2]
 45Subducens fatis alieni schemate sexus[3],
Ad Lycomedeos fecit transire penates,
Depositumque suum maluit committere[4] blandis
Virginibus, ne te rapiat[5] sic Martius ardor,

    in Xanthum compulit et cecidit Unde Virg. AEneid. V, 804 : « quum Troia Achilles . . . Millia multa daret leto, gemerentqne repleti Amnes , nec reperire viam , atque evolvere posset In mare se Xanthus».

  1. Cultorum sanguine : sic libri veteres. Burmannus tamen aptius putat legere caesorum sanguine. Cultores sunt accolae. — Majorem feret cursum, h. e. cadaveribus oppletus latior et exundans fluet. Minucius Fel. in Octav. cap. 7: « ut Thrasymenus Romanorum sanguine et major esset et decolor, sprevit auguria Flaminius».
  2. Quae tu praesaga creatrix, Sic Divionenses. In Salm. et Leid. cod. quae tu praesaga creatoris.
  3. alieni symbola sexus Diyion. quidem legit; sed sine dubio rectius est, quod codex Salmas. exhibet, alieni scemate sexus, cujus vestigiis insistit Leidensis, in quo alienis cematis. Caeterum hujus loci manca et turbata verborum connexio et sententia est. Apparet, Achillem sibi fingere aliquem, qui consilio suo adversetur, jussorum matris admoneat, officiorumque erga uxorem et filium. Hoc significat verbis : Sed mihi quis referat, h. e. occurrat mihi forte aliquis, qui objiciat. Hujus autem objectis respondet v. 59 : «Aufer, iners monitor, etc.» Sed verba quae tu praesaga creatrix non cohaerent, ut deberent, cum sequentibus fecit transire, et maluit committere. Igitur Oudendorpius mutabat Cur te praesaga. Huic autem lectioni non bene respondent, quae versu 48 sequuntur, nec vel ne te rapiat, etc. Magis placet, quod Schraderus tentabat : « Sed mihi quis regerat ; quum te paesaga creatrix, etc.» His praemissis apte subjicitur, « ne te rapiat sic Martius ardor, h. e. quum praesaga mater tua te apud Lycomedem sub alieni schemate sexus occultare voluerit, ut te fato subduceret, noli jam nimio Martis ardore abripi, ne orbatam matrem aliquando, te amisso, excrucies. Fortasse minore cum literarum mutatione sic facilius legas : « Sed mihi quis referat, quae, quum praesaga creatrix..... fecit transire ad Lycomedeos penates», hoc est, fortasse mihi quis referat, quae scil. retulit, vel praecepit mihi praesaga creatrix, quum me transire fecit ad Lycomedeos penates ne te rapiat sic Martius ardor.
  4. Maluit committere. Sic Salmas. et Leid. cod. maluit deponere Divionens. Pro maluit, quod in metri leges peccat, fortasse rescribas voluit vel valuit. Sed vitia ejusmodi plura ap. Nostrum. — Sic mox v. 55, «comes esse placet» pro comitem. ED.
  5. Nec te rapiat : ita in Mss. codd. ne corrigebant Oudendorpius et Schraderus : atque hoc plane sensus et connexio poscit.