Pagina:Poetae Latini Minores Volumen Tertium Lemaire.djvu/361

Haec pagina nondum emendata est

IN PARTHENONE.


Nil metuat[1], qui magna cupit : constantia mentis
Fata domat; nec jam potis est[2] fortuna nocere
Securo mortis[3], cui non sunt bella timori.
 35Fortibus una viris parilisque per omnia sors est,
Aut palmae[4] aut leti pugnando adquirere laudem.
Cemere jam videor, quanta mercede[5] cruoris
Constabit raptus Paridi crimenque jacenti;
Obvia cristatus quum sparserit agmina[6] vertex,
 40Et solo adspectu claudentur Pergama nostro :
Quum novus[7] effusos bellator fudero Teucros,
Multa trahet Xanthi[8] Trojana cadavera gurges,

  1. Nil metuat, qui magna cupit Schraderus legebat metuit.
  2. Nec jam potis est. Hoc frigere videtur Burmanno, quamquam schedae nihil variant. Igitur scribendum existimat nec enim potis esse fortuna nocere, et elegantem esse apud poetas locutionis nec enim usum multis exemplis probat. Ego vero huic loco neque tam aptam, neque necessariam esse video, ut propterea lectionem mutandam putem.
  3. Securo mortis, qui mortem non curat , nec reformidat , ut securus fati ap. Claud. IV Cons. Hon. 393, securus famae OV. Trist. I, 1, 49. Turbae securus et immemor de Achille Statius, Achill. I, 311. Similia suppeditabit Heinsius ad Ovidii Met. VII, 435.
  4. Aut palmae. Malim ego Aut palmam, aut leti, etc. Forte adumbratum ex Horat. Serm. 1, 8 : « concurritur, horis Momento aut cita mors venit , aut victoria laeta ».
  5. Quanta mercede, i. e. quanto impendio , periculo , damno. Virg. AEn. VII , 316, «At licet amborum
    populos exscindere regum. Hac gener atque socer coeant mercede suorum». Gratius , Cyneg. 65, « Quam
    magna mercede meo sine munere silvas Impulerint » .
  6. Quum sparserit agmina. Ita correxit Burmannus ex cod. Divion. quum in schedis Salm. et cod. Leid. legeretur consparserit hac mina.
  7. Quumque novus edidit Burmannus e Salmasiano et Leidensi cod. in quibus erat Cumque novos fusos. Ipse tamen e Divionensi mavult Quum novus effusos, quod nos sequuti snmus : quamquam idem in Mantissa adnotat. ad Anthol. tom. I, refert, Higtium pro fusos reposuisse fessos vel versos. Novus autem bellator est insolitus et caeteris major vel validior, quem sensum vocis notavimus ad Eleg. VII, v. 4 ; in hac edit. t. II, p. 263. Ev.
  8. Multa trahet Xanthi. In Divionensi legebatur Multa trahit secum, sic tamen ut asteriscus voci secum appositus vitiosam aut lectu difficilem lectionem in codice fuisse indicaret. In Salmasiano etLeidensi libro erat Multa trahit Sci, id est, Sancti, unde Burmannns cum Heinsio recte correxit Xanthi. Achilles enim plurimos Trojanorum fugatos