IN PARTHENONE
Semiferique animis recolo praecepta magistri[1],
15Nec puerum decuit muliebri pectora peplo
Induere, et teneram gressu simulare puellam[2].
Nunc igitur crescens annis sapientior aetas
Devovit Marti, tenuit quae corda Cupido ,
Belligerumque Deum quum mens tum membra sequuntur[3].
20Stamina linquentes currant ad spicula palmae,
Terrificumque caput praefixa casside mitram[4]
Pellat, et in gracili decorentur[5] tempora ferro :
Arma tegant nostrum potius, quam suppara[6], corpus,
A telis ad tela decet[7] transire juventam ,
- ↑ Semiferique... magistri, Chironis. Sic enim Centauri vocari solent. Vid. Ovid. Met XII, 4O6; ut et semihomines, Ovid. Metam. XII, 536. –– Animis recolo in schedis Divion. animi in Salm. et Leid. cod. est, litera ultima absorpta. Animo recolo adscripserat Heinsius, quod propter sonum ingratiorem improbat Burmannus.
- ↑ Gressu simulare puellam, quemadmodum facere Achiilem docet Thetis mater, monstrato virginum choro, apud Stat. Achill. I , 339 : « sic ergo gradus , sic ora manusque, Nate, feres, comitesque modis imitabere fictis ».
- ↑ Quum mens tum membra sequuntur. Ita dedi ex Divionensibus schedis : vitiose Salmasianus et Leidensis codices, quum mens nunc membra secuntur : in quibus versu seq. etiam perperam liquentes. BURM.
- ↑ Praefixa casside mitram, Sic schedae Divion. Salmasianae et cod. Leid. male habebant mitra, quod correxit Heinsius. —— Terrificum caput, quod terrorem incutere bello potest , ipso adspectu.
- ↑ In gracili decorentur. Schedae veteres parum variant. Gracile ferrum est lamina ferrea, e qua confecta est galea : sic « graciles ex aere catenae » Ovid. Met. IV, 176.
- ↑ Quam suppara. MSS habent sipara; quod idem est, et apud Tertuliianum occurrit : unde siparium,
quod dicitur apud Quintil. VI, 3, 72. Est vero supparus vel supparum, Festo auctore, omne velum, quod ex lino est, sigillatim vestimentum puellarum lineum, quod et subucula appellatur, et Festas confirmat hoc versu Affranii : "Puella non sum , supparo si induta sum ?" Et usurpavit hoc sensu Lucanus, II, 365, de Marcia Catonis loquens : « humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos ». - ↑ ad telis ad tela decet, Ludit in similibus vocibus telarum, quae te-
ulla est culpa parentis. Inest hiatus quem teste Burmanno omnes schedae servant, qualis et infra v. 72. Ferendus hic in poeta inferioris aevi , quamvis facilis correctio ejus, sive cum Heinsio legere velis, neque enim ulla est culpa parentis; sive, quod ego malim, neque culpa est ulla parentis.