Haec pagina emendata est

92

sae vires, ut omnino desperata victoria, nihil aliud postea cogitaverint, quam quomodo in patrias sedes se tuto reciperent. Sane ex eo tempore nullum fere commiserunt praelium, nisi lacessiti; ne illud quidem, quod ipsis prospere cessit, cum tu gravi saucius vulnere, visus es inter primos fortiter pugnans, non Ducis solum, sed etiam militis officium implere. Haec quidem talia ac tanta facinora in omnium ore ac sermone versantur; nihil tamen magis, quam animi tui moderatio, quod ob illa minime elatus, quaesitam meritis superbiam non sumis. Cujus rei testes sunt, cum exters nationes , tum praesertim Italia nostra, quam proximis annis sine ulla magnitudine tuae ostentatione peragrasti. Itaque cum Veronam primum accederes, nulli de tuo adventu (quippe vetaveras) nuncii praemissi sunt, urbemque ingressus es tacitus ac paene improvisus, sequentibus paucis, quos tibi priva-