Haec pagina emendata est

86

dem, ut caetera omnia, praeclare facis. Nam quum optime intelligas, ideo opes a Diis hominibus datas esse, ut iisdem tum ad usus vitae necessarios, tum ad voluptates honeste perfruendas utantur, quantam quidem satis est, corpori tribuis; maximam autem earom partem animo seponis; et aut tibi libros comparas, quibus bibliothecam instruas, aut, quae eidem ornamento sint, pictas antiqui operis tabulas, in quibus hominis ingenium atque industria maxime apparet. Porro si quis est, quem boni primum mores, deinde aliqua sive ars, sive disciplina commendet; hunc tu statim, cujuscumque tandem conditionis sit, in tuam familiaritatem recipis, eumque aut jacentem sublevas, aut florentem etiam beneficiis ac muneribus ornas tuis. HaeC scilicet magnificentia te una delectare potest; non si te longus servorum ordo, praesertim peregre quum sis, in publicum prodeuntem comitetur, aut