Haec pagina emendata est
81

quod acumine ingenii tui expedire non possis. Si te astronomica studia delectabunt, caelestium rerum ordinem atque naturam cognosces, solis et lunae magnitudinem metiri poteris, stellarum motus earumque progressiones perspicies. Si tibi philosophica magis placebunt, unde quaeque oriantur intelliges; quae sit vis frigoris atque caloris; quae fiuminum ac fontium origo; quid nives imbresque generet, quid fulmina atque tonitrua, tibi palam fiet. Quod si malueris in criticis studiis versari, deteges veterum hallucinationes, praejudicatas recentiorum opiniones convelles, quodque ad criticam imprimis spectat, vera a falsis, solida ab inanibus separans, de omni scriptorum genere rectissime judicabis. Nulla denique erit ars, nulla disciplina, in qua si volueris, non possis excellere, tibique apud posteros maximam ingenii famam comparare. Nec vero putes, haec studia magis