80
genus, quod majores, quam miles, cum divitiis inimicitias susceperit. Auctorati isti, numquam de futuro solliciti, in diem vivunt; non urbana, non rustica praedia habent ; sed quaecumque possident secum gerentes, modo abundant, modo egent, interdum ad Phaeacas et Hesperios hortos a fortuna delati, interdum scopulo affixi. Jam vero si opes in castris parari non possunt, sequitur ut neque honores, neque amicitiae, neque laus, neque gloria; quae omnia, ut ipsa fatetur Militia, non aliunde quam e divitiis pendent. Igitur, si aciem sequaris, vides quae commoda assequi possis. At si mecum esse malueris, eaque studia coles, quae homini ingenuo maxime conveniunt; cumulabo te ingentibus animi bonis, ac veluti Deum aliquem , felicem in terris et beatum efficiam . Nihil erit in natura adeo involutum, quod ipse, quantum mortali licet, non perspicias; nihilque in rebus humanis adeo implicatum,