Haec pagina emendata est
77

quam sibi proposuerat immortalitatem assequi posse , si ad bellum gerendum in Asiam proficisceretur, quam si deambulans in Peripato de materia et forma disputaret. Age vero, foemina ista tua, quae se falso nomine Sapientiam appellat, quid magnum praestare potest aut polliceri? Quid habet in splendido ilio divinarum virtutum thesauro, quod commodis nostris opponat? Ne te, quaeso, aut aurea vestis, aut oris pulcritudo decipiat: nam haec omnia precario habet, nec in hujusmodi vitae genere solent esse diuturna. Ita fere iis omnibus apparere solet, quos primo ad se allicere cupit; at ubi eosdem in sua castra compulerit, paulatim mutatur, ac tandem veluti Proteus aliquis in aliam figuram vertitur. Quae nunc vultu hilari et explicato, comi sermone et blando, naturae denique ac morum facilitate videtur ad humanam societatem imprimis nata, mox obducta fronte, genis