76
bis, qui non modo se coli familiariter sinent, sed te ipsi colent; tibi denique, etsi hostem et aciem nunquam videris, vel ad imperatoriam dignitatem aditus patebit. Atque haec domi habebis. Quod si te externa delectant, in expeditionem missus longinquas regiones peragrabis, urbes atque oppida multa conspicies, varios populorum mores, atque instituta cognosces. At vero te laudis amor tenet. Quid magis ad laudem parandam facit, quam militia? Num audisti Scipionem alia de causa celebrari, quam quod miles fuerit? Caesar autem, Philippus, Alexander, coeterique Graeci Latinique Imperatores quo tandem pacto tantam sibi apud posteros nominis celebritatem pepererunt? Alexandrum memoravi, ut ex hoc intelligas homini laudis cupido magis militiam convenire, quam coetera virtutum ornamenta. Is enim a Patre Aristoteli in diisciplinam traditus, existimavit se multo facilius eam