Haec pagina emendata est
75

dubito quin ex isto militari ornatu statim perspicias: vides enim haec arma illi tantum vitae convenire, quae laboribus assueta, molliores corporis cultus contemnit. Illa ego sum, quam tu matura complexus in deliciis habebas, nunc autem puerili levitate ductus contemptui habes, ac deserere instituis. Id ne facias nec prohibere possum, nec si possim, velim; sed tamen, fit praecipua quadam in te benevolentia, ut mearum partium esse putem te prius admonere , quam quidquam per aetatem temere agas. Si me igitur coles, quemadmodum coeperas, en quae bona, quam pulcra, quam ingentia tibi propono. Primum paternas opes non modo non deminues, sed etiam augebis, corrasis undique bellica industria nummis, et foenore occupatis. Porro divitias vides quam multa commoda sequantur. Statim amicis domum instrues, qui te adversus pericula munitum reddent; potentiorum gratiam ini-