Haec pagina emendata est
Cum ego e pueris egressus ad pubertatem pervenissem, essemque natus in ea Domo in qua plures erant fratres; Patri meo visum est se non posse, melius rei familiari consulere, quam si me statim militiae traderet, unde plures audiebat ingentes fructus brevi tempore percepisse. Nam reliquae artes ac disciplinae, cum minus sunt utiles, tum difficilius parari possunt; militia vero adeo per se hisce temporibus est facills et expedita, ut nemo sit ingenio tam hebeti ac tardo, modo corpore valeat, qui statim se militem profiteri non possit. Igitur, cum primum licuit, militiae nomen dedi, nec sane dedisse poenituit, cum singula ejus vitae commoda attente perpenderem. Quid enim magis consentaneum adolescentis na-