ratio fœcunda, seque ipsa pariat, et minimis crescat scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terræ ? Quæ est
ilia natura, quæ voracitatem in toto mundo avidissimam
aine damno sui pascit ? Addantur iis sidera innumera
ingensque Sol. Addantur humani ignes, et lapidum quoque
insiti naturæ, attrita inter se ligna, jam nubium, et origines
fulminum. 2Excedit profecto omnia miracula ullum diem
fuisse, quo non cuncta conflagrarent : quum specula quoque concava, adversa Solis radiis, facilius etiam accendant,
quam ullus alius ignis. Quid quod innumerabiles parvi,
sed naturales scatent ? In Nymphæo exit e petra flamma,
quæ pluviis accenditur. Exit et ad aquas Scantias. Hæc
quidem invalida, quum transit, nec longe in alia materia
durans. 3Viret æterno hunc fontem igneum contegens fraxinus. Exit in Mutinensi agro statis Vulcano diebus. Reperitur apud auctores, subjectis Ariciæ arvis, si carbo deciderit, ardere terram. In agro Sabino et Sidicino unctum
flagrare lapidem. In Salentino oppido Egnatia, imposito
ligno in saxum quoddam ibi sacrum, protinus flammam
exsistere. In Laciniæ Junonis ara sub dio sita, cinerem immobilem esse, perflantibus undique procellis.
4 Quin et repentinos exsistere ignes, et in aquis, et in corporibus etiam humanis. Trasimenum lacum arsisse totum. Servio Tullio dormienti in pueritia, ex capite flammam emicuisse. L. Marcio in Hispania interemptis Scipionibus concionanti, et milites ad ultionem exhortanti, arsisse simili modo, Valerius Antias narrat. Plura mox et distinctius : nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. Verum egressa mens interpretationem naturæ, festinat legentium animos per totum orbem velut manu ducere.