Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/170

Haec pagina emendata est
146
PLINE.


juxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni. In Ponto fluvios Astaces rigat campos, in quibus pastæ nigro lacte equæ gentem alunt. In Reatino fons Neminia appellatus, alio atque alio loco exoritur, annonæ mutationem significans. Brundisii in portu fons incorruptas præstat aquas navigantibus. 11Lyncestis aqua, quæ vocatur acidula, vini modo temulentos, facit. Item in Paphlagonia, et in agro Caleno. In Andro insula, templo Liberi patris, fontem Nonis Januariis semper vini sapore fluere Mucianus ter consul credit : Διὸς Θεοδοσία vocatur. Juxta Nonacrin in Arcadia, Styx, nec odore differens, nec colore, epota illico necat. Item in Libroso Taurorum colle tres fontes, sine remedio, sine dolore, mortiferi. In Carrinensi Hispaniæ agro duo fontes juxta fluunt, alter omnia respuens, alter absorbens. In eadem gente alius, aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam cæteris differentes. 12In Comensi, juxta Larium lacum, fons largus horis singulis semper intumescit ac residet. In Cydonea insula ante Lesbon, fons calidus vere tantum fluit. Lacus Sinnaus in Asia circumnascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, cujus potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. Amnes retro fluere et nostra vidit ætas, Neronis principis annis supremis, sicut in rebus ejus retulimus.

13 Jam omnes fontes æstate quam hieme gelidiores esse, quem fallit ? Sicut illa permira naturæ opera : æs et plumbum in massa mergi, dilatata fluitare ; ejusdemque ponderis alia sidere, alia invehi. Onera in aqua facilius moveri. Scyrium lapidem, quamvis grandem innatare, eumdemque comminutum mergi. Recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli. Inania vasa haud facilius, quam plena, extrahi. 14Pluvias salinis aquas utiliores esse, quam reliquas : nec fieri salem, nisi admixtis dulcibus. Marinas tardius gelare, celerius accendi. Hieme mare calidius esse, autumno salsius. Omne oleo tranquillari : et ob id urinantes ore spargere ; quoniam mitiget naturam asperam, lucemque deeortet. 15Nives in alto mari non cadere. Quum omnis aqua deorsum feratur, exsilire fontes : atque etiam in Ætnæ radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena et centena millia passuum arenas flammarum globo eructet.

CVII.

1 Jamque et ignium, quod est naturæ quartum elementum, reddamus aliqua miracula. Sed primum ex aquis.