Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/168

Haec pagina emendata est
144
PLINE.


hominum etiam cum lumine ejus augeri ac minui : frondes quoque ac pabula (ut suo loco dicetur) sentire, in omnia eadem penetrante vi.

CIII.

1(c.) Itaque Solis ardore siccatur liquor : et hoc esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque.

CIV.

1 Sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur (ideo summa æquorum aqua dulciorem profundam : hanc esse veriorem causam asperi saporis, quam quod mare terræ sudor sit æternus) ; aut quia plurimum ex arido misceatur illi vapore : aut quia terræ natura sicut medicatas aquas inficiat. 2Est in exemplis, Dionysio Siciliæ tyranno, quum pulsus est ea potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.

3(ci.) E contrario ferunt Lunæ femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere humorem, et trahere, non auferre. Id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat ; somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet ; glaciem refundat, cunctaque humifico spiritu laxet. 4Ita pensari naturæ vices, semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. Sed in dulcibus aquis Lunæ alimentum esse sicut in marinis Solis.

CV.

1(cii.) Altissimum mare xv stadiorum Fabianus tradit. Alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis (vocant ΒαΘέα Ponti) trecentis fere a continenti stadiis immensam altitudinem maris tradunt, vadis nunquam repertis.

CVI.

1(ciii.) Mirabilius id faciunt aquæ dulces, juxta mare ut fistulis emicantes. Nam nec aquarum natura a miraculis cessat. Dulces mari invehuntur, leviores haud dubie. Ideo et marinæ, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. Quædam vero et dulces inter se supermeant alias : 2ut in Fucino lacu invectus amnis, in Lario Addua, in Verbano Ticinus, in Benaco Mincius, in Sevino Ollius, in Lemanno Rhodanus, (hic trans Alpes, superiores in Italia) multorum millium transitu hospitales, suas tantum, nec largiores, quam intulere, aquas evehentes. Proditum hoc et in Oronte amne Syriæ, multisque aliis.

3 Quidam vero odio maris subeunt vada, sicut Arethusa fons Syracusanus, in quo redduntur jacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens, Peloponnesiaco littori infunditur. Subeunt terras, rursusque redduntur, Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia. Et quæ in Æsculapii fonte Athenis immersa sunt, in Phalerico red-