Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/167

Haec pagina emendata est
143
LIVRE II.


tetve, aut media plaga declinet ; verum duabus fere horis æquinoctialibus serius : tardiore semper ad terras omnium, quæ geruntur in cælo, effectu cadente, quam visu, siculi fulguris, et tonitrus, et fulminum.

6 Omnes autem æstus in Occano majora integunt spatia inundantque, quam in reliquo mari : sive quia totum in universitate animosius est, quam in parte ; sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eamdem angustiis arcentibus. Qua de causa nec lacus, nec amnes similiter moventur. Octogenis cubitis supra Britanniam intumescere æstus Pytheas Massiliensis auctor est. Interiora autem maria terris clauduntur, ut portu. Quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas ditioni paret : utpote quum plura exempla sint, in tranquillo mari, nulloque velorum impulsu, tertio die ex Italia provectorum Uticam, æstu fervente. 7Circa littora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus : quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est, spiritus magis sentiunt. In plerisque tamen æstuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus, diversi exsistunt æstus, tempore, non ratione, discordes, sicut in Syrtibus.

C.

1 Et quorumdam tamen privata natura est, velut Tauromenitani euripi, sæpius, et in Eubœa, septies die ac nocte, reciprocantis. Æstus idem triduo in mense consistit, septima, octava, nonaque Luna. Gadibus, qui est delubro Herculis proximus, fons inclusus ad putei modum, alias simul cum Oceano augetur minulturque, alias vero utrumque contrariis temporibus. 2Eodem in loco alter Oceani molibus consentit. In ripa Bætis oppidum est, cujus putei crescente æstu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. Eadem natura in Hispali oppido uni puteo, cæteris vulgaris. Et Pontus semper extra meat in Propontidem, introrsus in Pontum nunquam refluo mari.

CI.

1(xcviii.) Omnia plenilunio maria purgantur : quædam et stato tempore. Circa Messanam et Mylas fimo similia exspuuntur in littus purgamenta : unde fabula, Solis boves ibi stabulari. His addit (ut nihil, quod equidem noverim, præteream) Aristoteles, nullum animal nisi æstu recedente exspirare. Observatum id multum in Gallico Oceano, et duntaxat in homine compertum.

CII.

1(xcix.) Quo vera conjectatio exsistit, haud frustra spiritus sidus Lunam existimari. Hoc esse quod terras saturet, accedensque corpora impleat, abscedens inaniat. Ideo cum incremento ejus augeri conchylia, et maxime spiritum sentire, quibus sanguis non sit. 2Sed et sanguinem