Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/166

Haec pagina emendata est
142
PLINE.


motu laboratum, annotatum est. In Lycia vero semper a terræ motu xl dies serenos esse. In agro Arpano frumentum satum non nascitur. Ad aras Mucias in Veiente, et apud Tusculanum, et in silva Ciminia, loca sunt, in quibus in terram depacta non detrahuntur. In Crustumino natum fœnum ibi noxium, extra salubre est.

XCIX.

1(xcvii.) Et de aquarum natura complura dicta sunt ; sed æstus maris accedere et reciprocare, maxime mirum : pluribus quidem modis ; verum causa in Sole, Lunaque. Bis inter duos exortus Lunæ affluunt, bisque remeant, vicenis quaternisque semper horis. Et primum attollente secum ea mundo, intumescentes ; mox a meridiano cæli fastigio vergente in occasum, residentes : rursusque ab occasu subter cæli ima et meridiano contraria accedente, inundantes ; 2hinc donec iterum exoriatur, se resorbentes : nec unquam eodem tempore, quo pridie, reflui ; ut ancillantes sideri avido, trahentique secum haustu maria, et assidue aliunde, quam pridie, exorienti : paribus tamen intervallis reciproci, senisque semper horis, non cujusque diei aut noctis, aut loci, sed æquinoctialibus ; ideoque inæquales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eas aut diei aut noctis illarum mensuræ cadunt ; et æquinoctio tantum pares ubique. 3Ingens argumentum, plenumque lucis ac vocis etiam diurnæ : hebetes esse, qui negent subtermeare sidera, ac rursus eadem resurgere, similemque terris, immo vero universæ naturæ, exinde faciem , in iisdem ortus occasusque operibus : non aliter sub terra manifesto sideris cursu, aliove effectu , quam quum præter oculos nostros feratur.

4 Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. Quippe modici a nova ad dividuam æstus, pleniores ab ea exundant, plenaque maxime fervent : inde mitescunt, pares ad septimam primis : iterumque alio latere dividua augentur, in coitu Solis pares plenæ. Eadem aquilonia, et a terris longius recedente, mitiores, quam quum, in austros digressa, propiore nisu vim suam exercet. 5Per octonos quoque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo Lunæ revocantur ambitu : augentibus ea cuncta Solis annuis causis : duobus æquinoctiis maxime tumentes, et autumnali amplius, quam verno, inanes vero bruma, et magis solstitio. Nec tamen in ipsis, quos dixi, temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque in plena aut novissima, sed postea : nec statim ut Lunam mundus ostendat occul-