Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/165

Haec pagina emendata est
141
LIVRE II.


multiplex, lapidum tam discolores maculæ, interque eos, candor alicujus, præter lucem omnia excludens : medicatorum fontium vis : ignium tot locis emicantium perpetua tot sæculis incendia : spiritus letales alibi, aut scrobibus emissi, aut ipso loci situ mortiferi, alibi volucribus tantum, ut Soracte, vicino Urbi tractu ; alibi, præter hominem, cæteris animantibus ; nonnunquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano spiracula vocant, alii Charoneas scrobes, mortiferum spiritum exhalantes ; 3item in Hirpinis Amsancti ad Mephitis ædem, locum, quem qui intravere, moriuntur ; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnæ sacerdoti innoxium : alibi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinunt, ut Delphis, nobilissimo oraculo. Quibus in rebusquid possit aliud causæ afferre mortalium quispiam, quam diffusæ per omne naturæ subinde aliter atque aliter numen erumpens ?

XCVI.

1(xciv.) Quædam vero terræ ad ingressus tremunt, sicut in Gabiensi agro, non procul urbe Roma, jugera ferme cc, equitantium cursu : similiter in Reatino.

2(xcv.) Quædam insulæ semper fluctuant, sicut in agro Cæcubo, et eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi. In Vadimonis lacu, et ad Cutilias aquas, opaca silva, quæ nunquam die ac nocte eodem loco visitur. In Lydia, quæ vocantur Calaminæ, non ventis solum, sed etiam contis, quo libeat, impulsæ, multorum civium Mithridatico bello salus. 3Sunt et in Nymphæo parvæ, Saliares dictæ, quoniam in symphoniæ cantu ad ictus modulantium pedum moventur. In Tarquiniensi lacu magno Italiæ, duæ nemora circumferunt, nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam complexu, ventis impellentibus : quadratam nunquam.

XCVII.

1(xcvi.) Celebre fanum habet Veneris Paphos in cujus quamdam aream non impluit. Item in Nea, oppido Troadis, circa simulacrum Minervæ. In eodem et relicta sacrificia non putrescunt.

XCVIII.

1 Juxta Harpasa, oppidum Asiæ, cautes stat horrenda, unu digito mobilis : eadem, si toto corpore impellatur, resistens. In Taurorum pæninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. At circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora : sarcophagus vocatur. Duo sunt montes juxta flumen Indum : alteri natura est, ut ferrum omne teneat, alteri, ut respuat. Itaque si sint clavi in calceamento, vestigia avelli in altero non posse, in altero sisti. 2Locris et Crotone pestilentiam nunquam fuisse, nec ullo terræ