Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/163

Haec pagina emendata est
139
LIVRE II.


via publica in contrarias sedes transgressis, in agro Marrucino, prædiis Vectii Marcelli equitis Romani, res Neronis procurantis.

LXXXVI.

1(lxxxiv.) Fiunt simul cum terræ motu et inundationes maris, eodem videlicet spiritu infusi, ac terræ residentis sinu recepti. Maximus terræ memoria mortalium exstitit motus, Tiberii Cæsaris principatu, xii urbibus Asiæ una nocte prostratis. Creberrimus Punico bello, intra eumdem annum septies atque quinquagies nunciatus Romam. Quo quidem anno ad Trasimenum lacum dimicantes, maximum motum neque Pœni sensere, nec Romani. 2Nec vero simplex malum, aut in ipso tantum motu periculum est ; sed par aut majus ostento. Nunquam urbs Roma tremuit, ut non futuri eventus alicujus id prænuncium esset.

LXXXVII.

1(lxxxv.) Eadem nascentium causa terrarum est, quum idem ille spiritus attollendo potens solo, non valuit erumpere. Nascuntur enim nec fluminum tantum invectu, sicut Echinades insulæ ab Acheloo amne congestat ; majorque pars Ægypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis et diei cursum fuisse, Homero credimus : sed et recessu maris, sicut eidem de Circeiis. 2Quod accidisse et in Ambraciæ portu decem millium passuum intervallo ; et Atheniensium, quinque millium, ad Piræeum, memoratur ; et Ephesi, ubi quondam ædem Dianæ alluebat. Herodoto quidem si credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Æthiopum montes ; itemque a planis Arabiæ : mare et circa Ilium, et tota Teuthrania, quaque campos intulerit Mæander.

LXXXVIII.

1(lxxxvi.) Nascuntur et alio modo terræ, ac repente in aliquo mari emergunt : velut paria secum faciente natura, quæque hauserit hiatus, alio loco reddente.

LXXXIX.

1(lxxxvii.) Claræ jam pridem insulæ, Delos et Rhodos, memoriæ produntur enatæ. Postea minores, ultra Melon, Anaphe : inter Lemnum et Hellespontum, Nea : inter Lebedum et Teon, Halone : inter Cycladas, Olympiadis cxxxv anno quarto, Thera et Therasia. Inter easdem post annos cxxx, Hiera, eadem quæ Automate. Et ab duobus stadiis post annos cx, in nostro ævo, M. Junio Silano, L. Balbo Coss. a. d. viii, Idus Julias, Thia.

2(lxxxviii.) Ante nos et juxta Italiam inter Æolias insulas, item juxta Cretam emersit e mari mmd passuum una cum calidis fontibus. Altera, Olympiadis clxiii anno tertio, in Tusco sinu ; flagrans hæc violento cum flatu ;