Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/162

Haec pagina emendata est
138
PLINE.


tunc sopiuntur. Præcipue vero, quum sequitur imbrem æstus, imbresve æstum.

LXXXIII.

1(lxxxi.) Navigantes quoque sentiunt non dubia conjectura, sine flatu intumescente fluctu subito, aut quatiente ictu. Intremunt vero et in navibus posita, æque quam in ædificiis, crepituque prænunciant. Quin et volucres non impavidæ sedentes. 2Est et in cælo signum, præceditque motu futuro, aut interdiu, aut paulo post occasum sereno, ceu tenuis linea nubis in longum porrectæ spatium. Est et in puteis turbidior aqua, nec sine odoris tædio.

LXXXIV.

1(lxxxii.) Sicut in iisdem est remedium, quale et crebri specus præbent : conceptum enim spiritum exhalant : quod in certis notatur oppidis, quæ minus quatiuntur, crebris ad eluviem cuniculis cavata. Multoque sunt tutiora in iisdem illis, quæ pendent : sicut Neapoli in Italia intelligitur ; parte ejus, quæ solida est, ad tales casus obnoxia. Tutissimi sunt ædificiorum fornices ; anguli quoque parietum, alterno pulsu renitente. 2Et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. Magna differentia est et in ipso genere motus : pluribus siquidem modis quatitur. Tutissimum est, quum vibrat crispante ædificiorum crepitu ; et quum intumescit assurgens, alternoque motu residet : innoxium, et quum concurrentia tecta contrario ictu arietant ; quoniam alter motus alteri renititur. 3Undantis inclinatio, et fluctus more quædam volutatio infesta est ; aut quum in unam pariem totus se motus impellit. Desinunt autem tremores, quum ventus emersit : sin vero duravere, non ante quadraginta dies sistuntur ; plerumque et tardius, utpote quum quidam annuo et biennii spatio duraverint.

LXXXV.

1(lxxxiii.) Factum est semel, quod equidem in Etruscæ disciplinæ voluminibus inveni, ingens terrarum portentum, L. Marcio, Sex. Julio Coss. in agro Mutinensi. Namque montes duo inter se concurrerunt, crepitu maximo assultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in cælum exeunte interdiu, spectante e via Æmilia magna equitum Romanorum, familiarumque, et viatorum multitudine. 2Eo concursu villæ omnes elisæ ; animalia permulta, quæ intra fuerant, exanimata sunt : anno ante sociale bellum, quod haud scio an funestius terræ ipsi Italiæ fuerit, quam civilia. Non minus mirum ostentum et nostra cognovit ætas, anno Neronis principis supremo, sicut in rebus ejus exposuimus, pratis oleisque intercedente