Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/161

Haec pagina emendata est
137
LIVRE II.


meantium cum Sole, aut congruentium, et maxime circa quadrata mundi. Præclara quædam et immortalia, si credimus, divinitas perhibetur Anaximandro Milesio physico : quem ferunt Lacedæmoniis prædixisse, ut urbem ac tecta custodirent ; instare enim motum terræ : quum et urbs tota eorum corruit, et Taygeti montis magna pare ad formam puppis eminens, abrupta, cladem insuper eam raina pressit. 2Perhibetur et Pherecydi Pythagoræ doctori alia conjectatio, sed et illa divina : haustu aquæ e puteo præsensisse, ac prædixisse ibi terræ motum. Quæ si vera sunt, quantum a Deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant ? Et hæc quidem arbitrio cujusque existimanda relinquantur : ventos in causa esse non dubium reor. 3Neque enim unquam intremiscunt terræ, nisi sopito mari, cæloque adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni spiritu qui vehit : nec unquam, nisi post ventos, condito scilicet in venas et cava ejus occulta flatu. Neque aliud est in terra tremor, quam in nube tonitruum ; nec hiatus aliud, quam quum fulmen erumpit : incluso spiritu luctante, et ad libertatem exire nitente.

LXXXII.

1(lxxx.) Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera : alibi prostratis mœnibus, alibi hiatu profundo haustis ; alibi egestis molibus ; alibi emissis amnibus, nonnunquam etiam ignibus, calidisve fontibus ; alibi averso fluminum cursu. Præcedit vero comitaturque terribilis sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus, aut clamori humano, armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiæ excipientis, formaque vel cavernarum, vel cuniculi, per quem meat : exilius grassante in angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente in humidis, fluctuante in stagnantibus : item fremente contra solida ; itaque et sine motu sæpe editur sonus. 2Nec simplicimodo quatitur unquam, sed tremit vibratque. Hiatus vero alias remanet, ostendens quæ sorbuit ; alias occultat ore compresso, rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis, agrorumque tractu hausto. Maritima autem maxime quatiuntur. Nec montuosa tali malo carent : exploratum est mihi, Alpes Apenninumque sæpius tremuisse. Et autumno ac vere terræ crebrius moventur, sicut fiunt fulmina. 3Ideo Galliæ et Ægyptus minime quatiuntur ; quoniam hic æstatis causa obstat, illic hiemis. Item noctu sæpius, quam interdiu. Maximi autem motus exsistunt matutini, vespertinique : sed propinqua luce crebri : interdiu autem circa meridiem. Fiunt et Solis Lunæque defectu, quoniam tempestates