Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/157

Haec pagina emendata est
133
LIVRE II.


vero terrarum, qua Solis orbita eat, exusta flammis et cremata, cominus vapore torretur. Circa duæ tantum, inter exustam et rigentes, temperantur : esque ipsæ inter se non perviæ, propter incendium siderum. Ita terræ tres partes abstulit caelum : Oceani rapina in incerto est.

3Sed et relicta nobia una portio, haud scio an etiam in majore damno sit. Idem siquidem Oceanus, infusus in multos (ut dicemus) sinus, adeo vicino accessu interna maria allatrat, ut cxv millibus passuum Arabicus sinua distet ab Ægyptio mari : Caspius vero ccclxxv millibus a Pontico. Idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiamque dum dispescit, quantum terrarum occupat ? Computetur etiam nunc mensura tot fluminum, tantarum paludum : addantur et lacus, et stagna. 4Jam elata in cælum, et ardua aspectu quoque juga : jam silvæ, vallesque præruptæ, et solitudines, et mille causis deserta detrahantur. Hæ tot portiones terræ, immo vero, ut plures tradidere, mundi punctus (neque enim est aliud terra in universo), hæc est materia gloriæ nostræ, haæc sedes : hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia, mutuisque cædibus laxiorem facimus terram. 5Et ut publicos gentium furores transeam, hæc in qua conterminos pellimus, furtoque vicini cespitem nostro solo adfodimus ; ut, qui latissime rura metatus fuerit, ultraque fines exegerit accolas, quota terrarum parte gaudeat ? vel quum ad mensuram avaritiæ suæ propagaverit, quam tandem portionem ejus defunctus obtineat !

LXIX.

1(lxix.) Mediam esse mundi totius haud dubiis constat argumentis : sed clarissime æquinoctii paribus horis. Nam nisi in medio esset, æquales dies noctesque haberi non posse deprehendunt et dioptræ, quæ vel maxime id confirmant : quum æquinoctiali tempore ex eadem linea ortus occasusque cernatur, solstitialis exortus per suam lineam, brumalisque occasus. Quæ accidere nullo modo possent, nisi in centro sita esset.

LXX.

1(lxx.) Tres autem circuli supra dictis zonis implexi, inæqualitates temporum distinguunt : solstitialis a parte Signiferi excelsissima nobis, ad septentrionalem plagam versus ; contraque ad alium polum, brumalis : item medio ambitu Signiferi orbis incedens, æquinoctialis.

LXXI.

1 Reliquorum, quæ miramur, causa in ipsius terræ figura est : quam globo similem, et cum ea aquas, iisdem intelligitur argumentis. Sic enim fit haud dubie, ut nobis septemtrionalis plagæ sidera nunquam occidant : contra,