Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/156

Haec pagina emendata est
112
PLINE.


tota vergens in Caspium mare, pernavigata est Macedonum armis, Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida atque Antiochida ab ipsis appellari voluere. Circa Caspium quoque multa Oceani littora explorata, parvoque brevius, quam totus, hinc aut illinc Septemtrio eremigatus. Ut tamen conjecturæ locum sic quoque non relinquat, ingens argumentum paludis Mæoticæ, sive ea illius Oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. Alio latere Gadium, ab eodem occidente, magna pars meridiani sinus ambitu Mauritaniæ navigatur hodie. 3Majorem quidem ejus partem, et Orientis, victoriæ Magni Alexandri lustravere, usque in Arabicum sinum. In quo res gerente C. Cæsare Augusti filio, signa navium ex Hispaniensibus naufragiis feruntur agnita. Et Hanno, Carthaginis potentia florente, circumvectus a Gadibus ad finem Arabiæ, navigationem eam prodidit scripto : sicut ad extera Europæ noscenda missus eodem tempore Himilco. 4Præterea Nepos Cornelius auctor est, Eudoxum quemdam sua ætate, quum Lathurum regem fugeret, Arabico sinu egressum, Gades usque pervectum : multoque ante eum Cælius Antipater, vidisse se, qui navigavisset ex Hispania in Æthiopiam commercii gratia. Idam Nepos de Septemtrionali circuitu tradit, Quinto Metello Celeri, L. Afranii in Consulatu collegæ, sed tum Galliæ Proconsuli, Indos a rege Suevorum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes, tempestatibus essent in Germaniam abrepti. 5Sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis ; nec inde huc, nec hinc illo pervio tractu. Quæ contemplatio apta detegendæ mortalium vanitati, poscere videtur, ut totum hoc, quidquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subjectum oculis, quantum sit ostendam.

LXVIII.

1(lxviii.) Jam primum in dimidio computari videtur, tanquam nulla portio ipsi decidatur Oceano : qui toto circumdatus medio, et omnes cæteras fundens recipiensque aquas, et quidquid exit in nubes, ac sidera ipsa tot et tantæ magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio credetur habitare ? Improba et infinita debet esse tam vastæ molis possessio. Adde quod ex relicto plus abstulit cælum. Nam quum sint ejus quinque partes, quas vocant Zonas, infesto rigore et æterno gelu premitur omne, quidquid est subjectum duabus extremis, utrinque circa vertices, hunc qui Septemtrio vocatur, eumque qui, adversus illi, Austrinus appellatur. 2Perpetua caligo utrobique, et alieno molliorum siderum aspectu, maligna, ac pruina tantum albicans lux. Media