Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/155

Haec pagina emendata est
131
LIVRE II.


dito humore minimo, circumfluere quod supersit ; contra evenire, ponderibus additis ad vicenos sæpe denarios : scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminente infusa dilabantur. Eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua ; ac procul recedente navigio, si quid, quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur, et postremo occultetur. 5Denique Oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohæreret, atque non decideret, nullo ultra margine includente ? Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. Contra quod, ut sint plana maria, et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio, magnaque gloria inventores Græci subtilitate geometrica docent. 6Namque quum e sublimi in inferiora aquæ ferantur, et sit hæc natura earum confessa, nec quisquam dubitet in littore ullo accessisse eas, quo longissime devexitas passa sit : procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius centro esse terræ ; omnesque lineas, quæ emittuntur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri, quam quæ ad extremum mare a primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum : ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

LXVI.

1 Quod ita formasse artifex Natura credi debet, ut, quum terra arida et sicca constare per se ac sine humore non posset, nec rursus stare aqua, nisi sustinente terra, mutuo implexu jungerentur : hac sinus pandente ; illa vero permeante totam, intra, extra, supra, venis, ut vinculis, discurrentibus : atque etiam in summis jugis erumpente ; quo, spiritu acta, et terræ pondere expressa, siphonum modo emicat : tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quæque et altissima exsiliat. 2Qua ratione manifestum est, quare tot fluminum quotidiano accessu maria non crescant.

(lxvi.) Est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu præcincta circumfluo mari. Nec argumentis hoc investigandum, sed jam experimentis cognitum.

LXVII.

1(lxvii.) A Gadibus, columnisque Herculis, Hispaniæ et Galliarum circuitu, totus hodie navigatur occidens. Septemtrionalis vero Oceanus, majore ex parte navigatus est, auspiciis divi Augusti, Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promontorium : et inde immenso mari prospecto, aut fama cognito, ad Scythicam plagam, et humore nimio rigentia. Propter quod minime versimile est illic maria deficere, ubi humoris vis superet.

2Juxta vero, ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars