Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/154

Haec pagina emendata est
130
PLINE.


LXIV.

1 Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim, quod naturam ejus ignoramus.

1(lxiv.) Est autem figura prima, de qua consensus judicat. Orbem certe dicimus terræ globum, quem verticibus includi fatemur. Neque enim absoluti orbis est forma, in tanta montium excelsitate, tanta camporum planitie : sed cujus amplexus, si capita linearum comprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis efficiat : id quod ipsa rerum naturæ cogit ratio, non iisdem causis, quas attulimus in cælo. 2Namque in illo cava in se convexitas vergit, et cardini suo, hoc est, terræ, undique incumbit. Hæc, ut solida atque conferta, assurgit, intumescenti similis, extraque protenditur. Mundus in centrum vergit : at terra exit a centro, immensum ejus globum in formam orbis assidua circa eam mundi volubilitate cogente.

LXV.

1(lxv.) Ingens hic pugna litterarum, contraque vulgi, circumfundi terræ undique homines, conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse cæli verticem, ac simili modo ex quacumque parte mediam calcari ; illo quærente, cur non decidant contra siti : tanquam non ratio præsto sit, ut nos non decidere mirentur illi. Intervenit sententia, quamvis indocili probabilis turbæ, inæquali globo, ut si sit figura pineæ nucis, nihilominus terram undique incoli. 2Sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente ? pendere ipsam, ac non cadere nobiscum. Ceu spiritus vis, mundo præsertim inclusi, dubia sit ! aut possit cadere, natura repugnante, et quo cadat, negante ! Nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu : ita terræ, arcentibus cunctis, nisi in se, locus non est. Globum tamen effici mirum est, in tanta planitie maris camporumque. Cui sententiæ adest Dicæarchus, vir imprimis eruditus, regum cura permensus montes : ex quibus altissimum prodidit Pelion, mccl passuum, ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universæ rotunditatis colligens. Mihi incerta hæc videtur conjectatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices, longo tractu, nec breviore quinquaginta millibus passuum assurgere. 3Sed vulgo maxima hæc pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttæ parvis globantur orbibus ; et pulveri illatæ, frondiumque lanugini impositæ, absoluta rotunditate cernuntur ; et in poculis repletis media maxime tument : quæ propter subtilitatem humoris, mollitiamque in se residentem, ratione facilius, quam visu, deprehenduntur. 4Idque etiam magis mirum, in poculis repletis, ad-