Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/152

Haec pagina emendata est
128
PLINE.


gi : colorumque varietatem mixtura nubium, aeris, igniumque fieri. Certe nisi Sole adverso non fiunt : nec unquam nisi dimidia circuli forma : nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi tricesima Luna posse. 2Fiunt autem hieme, maxime ab æquinoctio autumnali die decrescente. Quo rursus crescente ab æquinoctio verno, non exsistunt ; nec circa solstitium longissimis diebus : bruma vero, hoc est brevissimis diebus frequenter. Idem sublimes humili Sole, humilesque sublimi : et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem diffusi ; meridie exiles, verum ambitus majoris. Æstate vero per meridiem non cernuntur ; post autumni æquinoctium, quacumque hora : nec unquam plures simul, quam duo.

LXI.

1 Cætera ejusdem naturæ non multis dubia esse video. (lx.) Grandinem conglaciato imbre gigni, et nivem eodem humore mollius coacto : pruinam autem ex rore gelido. Per hiemem nives cadere, non grandines : ipsasque grandines iuterdiu sæpius quam noctu ; et multo celerius resolvi, quam nives. Nebulas nec æstate nec maximo frigore exsistere. Rores, neque gelu, neque ardoribus, neque ventis, nec nisi serena nocte. 2Gelando liquorem minui solutaque glacie non eumdem inveniri modum.

3(lxi.) Varietates colorum figurarumque in nubibus cerni, prout admixtus ignis superet, aut vincatur.

LXII.

1(lxii.) Præterea quasdam proprietates quibusdam locis esse : roscidas æstate Africæ noctes ; in Italia Locris, et in lacu Velino, nullo non die apparere arcus ; Rhodi et Syracusis nunquam tanta nubila obduci, ut non aliqua hora Sol cernatur : qualia aptius suis referentur locis. Hæc sint dicta de aere.

LXIII.

1(lxiii.) Sequitur terra, cui uni rerum naturæ partium, eximia propter merita, cognomen indidimus maternæ venerationis. Sic hominum illa, nt cælum Dei : quæ nos nascentes excipit, natos alit, semelque editos sustinet semper : novissime complexa gremio jam a reliqua natura abdicatos, tum maxime, ut mater, operiens : nullo magis sacra merito, quam quo nos quoque sacros facit ; etiam monumenta ac titulos gerens, nomenque prorogans nostrum, et memoriam extendens contra brevitatem ævi. Cujus numen ultimum jam nullis precamur irati grave : 2tanquam nesciamus hanc esse solam, quæ nunquam irascatur homini. Aquæ subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, præcipitantur in torrentes : aer densatur nubibus, furit procellis. At hæc benigna, mitis, indulgens, ususque mortalium semper ancilla, quæ coacta