Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/151

Haec pagina emendata est
127
LIVRE II.


tiat, sicut nec e volucribus aquilam, quæ ob hoc armigera hujus teli fingitur. 2In Italia inter Terracinam et ædem Feroniæ, turres bellicis temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta.

LVII.

1(lvi.) Praeter hæc, inferiore cælo, relatum in monumenta est, lacte et sanguine pluisse M’. Acilio, C. Porcio Coss. et sæpe alias : sicut carne, P. Volumnio, Servio Sulpicio Coss., exque ea non putruisse, quod non diripuissent aves. 2Item ferro in Lucanis, anno antequam M. Crassus a Parthis interemptus est, omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat : effigies, quæ pluit, spongiarum fere similis fuit : aruspices præmonuerunt superna vulnera. L. autem Paulo, C. Marcello Coss. lana pluit circa castellum Carissanum, juxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. Eodem causam dicente, lateribus coctis pluisse, in ejus anni Acta relatum est.

LVIII.

1(lvii.) Armorum crepitus, et tubæ sonitus auditos e cælo Cimbricis bellis accepimus : crebroque et prius, et postea. Tertio vero consulatu Marii ab Amerinis et Tudertibus spectata arma cælestia ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quæ ab occasu erant. Ipsum ardere cælum, minime mirum est, et sæpius visum, majore igne nubibus correptis.

LIX.

1(lviii.) Celebrant Græci Anaxagoram Clazomenium, Olympiadis septuagesimæ octavæ secundo anno, prædixisse cælestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e Sole. Idque factum interdiu in Thraciæ parte ad Ægos flumen. Qui lapis etiam nunc ostenditur, magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. 2Quod si quis prædictum credat, simul fateatur necesse est, majoris miraculi divinitatem Anaxagoræ fuisse : solvique rerum naturæ intellectum, et confundi omnia, si aut ipse Sol lapis esse, aut unquam lapidem in eo fuisse credatur. Decidere tamen crebro, non erit dubium. 3In Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque, modicus quidem, sed quem in medio terrarum casurum idem Anaxagoras prædixisse narratur. Colitur et Cassandriæ, quæ Polidæa vocitata est, ob id deducta. Ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum.

LX.

1(lix.) Arcus vocamus, extra miraculum frequentes, et extra ostentum. Nam ne pluvios quidem, aut serenos dies, cum fide portendunt. Manifestum est, radium Solis immissum cavæ nubi, repulsa acie in Solem, refrin-