Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/150

Haec pagina emendata est
126
PLINE.


libuit, alias certa, aliaa dubia, aliis probata, aliis damnanda : nos cetera, quae sunt in his memorabilia, non omittemus.

LV.

1(liv.) Fulgetrum prius cerni, quam tonitrum audiri, quum simul fiant, certum est. Nec mirum, quoniam lux sonitu velocior. Ictum autem et sonitum congruere, ita modulante natura : sed sonitum profecti esse fulminis, non illati. Etiamnum spiritum ocyorem fulmine : ideo quali prius omne et afflari, quam percuti ; nec quemquam tangi, qui prior viderit fulmen, aut tonitru audierit. 2Laeva prospera existimantur : quoniam læva parte mundi ortus est. Nec tam adventus spectatur, quam reditus : sive ab ictu resiliit ignis, sive opere confecto, aut igne consumpto spiritus remeat. In sedecim partes cælum in eo aspectu divisere Tusci. Prima est a septemtrionibus ad æquinoctialem exortum ; secunda ad meridiem ; tertia ad æquinoctialem occasum ; quarta obtinet, quod reliquum est ab occasu ad septemtriones. Has iterum in quaternas divisere partes : ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario appellavere dextras. 3Ex his maxime dira, quæ septemtriouem ab occasu attingunt. Itaque plurimum refert, unde venerint fulmina, et quo concesserint. Optimum est, in exortivas redire partes. Ideo quum a prima cæli parte venerint, et in eamdem concesserint, summa felicitas portenditur, quale Syllæ dictatori ostentum datum accepimus. Cætera ipsius mundi portione, minus prospera aut dira. Quædam fulgura enunciare non putant fas, nec audire, præterquam si hospiti indicentur, aut parenti. Magna hujus observationis vanitas, tacta Junonis æde, Romæ deprehensa est, Scauro consule, qui mox princeps fuit.

4 Noctu magis, quam interdiu, sine tonitribus fulgurat. Unum animal hominem non semper exstinguit, cætera illico : hunc videlicet natura tribuente honorem, quum tot belluæ viribus præstent. Omnia contrarias incubant in partes : homo, nisi convertatur in percussas, non exspirat. Superne icti considunt. 5Vigilans ictus conniventibus oculis, dormiens patentibus repentur. Hominem ita exanimatum cremari fas non est : condi terra religio tradidit. Nullum animal, nisi exanimatum, fulmine accenditur. Vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore.

LVI.

1(lv.) Ex iis quæ terra gignuntur, lauri fruticem non icit : nec unquam quinque altius pedibus descendit in terram. Ideo pavidi altiores specus tutissimos pulant ; aut tabernacula e pellibus belluarum, quas vitulos appellant : quoniam hoc solum animal ex marinis non percu-