Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/149

Haec pagina emendata est
125
LIVRE II.


2Aurum, et æs, et argentum liquatur intua, sacculis ipsis nullo modo ambustis, ac ne confuso quidem signo ceræ. Marcia, princeps Romanarum, icta gravida, partu exanimato, ipsa citra ullum aliud incommodum vixit. In Catilinanis prodigiis Pompeiano ex municipio M. Herennius decurio sereno die fulmine ictus est.

LIII.

1(lii.) Tuscorum litteræ novem deos emittere fulmina existimant, caque esse undecim generum : Jovem enim trina jaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Jovi, nocturna Summano, rariora sane eadem de causa frigidioris cæli. Etruria erumpere terra quoque arbitratur, quæ infera appellat, brumali tempore facta, sæva maxime et exsecrabilia : quum sint omnia, quæ terrena existimant, non illa generalia, nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. 2Argumentum evidens, quod omnia a superiore cælo decidentia obliquos habent ictus : hæc autem quæ vocant terrena, rectos. Sed quia ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt : quum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. A Saturni ea sidere proficisci, subtilius ista consectati putant : sicut cremantia, a Martis, qualiter, quum Volsinii oppidum Tuscorum opulentissimum totum concrematum est fulmine. 3Vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quæ prima fiunt familiam suam cuique indepto. Cæterum existimant non ultra decem annos portendere privata, præterquam aut matrimonio primo facta, aut natali die : publica non ultra tricesimum annum, præterquam in deductione oppidorum.

LIV.

1(liii.) Exstat Annalium memoria, sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina, vel impetrari. Vetus fama Etruriæ est, impetratum, Volsinios urbem agris depopulatis subeunte monstro, quod vocavere Voltam. Evocatum et a Porsenna suo rege. Et ante eum a Numa sæpius hoc factitatum, in primo Annalium suorum tradit L. Piso gravis auctor : quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. Lucosque et aras et sacra habemus : interque Statores, ac Tonantes, et Feretrios, Elicium quoque accepimus Jovem. 2Varia in hoc vitæ sententia, et procujusque animo. Imperari naturæ, audacis est credere : nec minus hebetis, beneficiis abrogare vires ; quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die præcinat, et an peremptura sint fatum, aut apertura potius alia fata quæ lateant, innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. Quamobrem sint ista, ut rerum naturæ