Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/148

Haec pagina emendata est
124
PLINE.


pondere incursuque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, quæ vocatur a Græcis Ecnephias. Sin vero, depresso sinu, arctius rotati effregerint, sine igne, hoc est, sine fulmine, vorticem faciunt, qui Typhon vocatur, id est, vibratus Ecnephias. 2Defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida, convolvens, versansque, et ruinam suam illo pondere aggravans, et locum ex loco mutans rapida vertigine : præcipua navigantium pestis, non antennas modo, verum ipsa navigia contorta frangens ; tenui remedio aceti in advenientem effusi, cui frigidissima est natura. Idem illisu ipso repercussus, correpta secum in cælum refert, sorbetque in excelsum.

L.

Quod si majore depressæ nubis eruperit specu, sed minus lato quam procella, nec sine fragore, turbinem vocant, proxima quæque prosternentem. Idem ardentior, accensusque dum furit, prester vocatur, amburens contacta pariter, et proterens. (xlix.) Non fit autem aquilonius Typhon, nec nivalis aut nive jacente Ecnephias. Quod si simul rupit nubem, exarsitque et ignem habuit, ac non postea concepit, fulmen est. Distat a prestere, quo flamma ab igni : hic late funditur flatu, illud conglobatur impetu. 2Vortex autem remeando distat a turbine, et quo stridor a fragore. Procella latitudine ab utroque, disjecta nube, verius, quam rupta. Fit et caligo belluæ similis, nube dira navigantibus. Vocatur et columna, quum spissatus humor rigensque ipse se sustinet. Ex eodem genere et in longam veluti fistulam nubes aquam trahit.

LI.

1(l.) Hieme et æstate rara fulmina, contrariis de causis : quoniam hieme densatus aer nubium crassiore corio spissatur ; omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida, quidquid accipit ignei vaporis, exstinguit ; quæ ratio immunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casu præstat : et e diverso nimius ardor Ægyptum ; siquidem calidi siccique halitus terræ raro admodum tenuesque densantur in nubes. 2Vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore æstatis hiemisque causis. Qua ratione crebra in Italia : quia mobilior aer mitiore hieme, et æstate nimbosa, semper quodammodo vernat, vel autumnat. Italiæ quoque partibus iis, quæ a septemtrione discedunt ad teporem, qualis est Urbis et Campaniæ tractus, juxta hieme et æstate fulgurat, quod non in alio situ.

LII.

1(li.) Fulminum ipsorum plura genera traduntur. Quæ sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant. Quæ humida, non urunt, sed infuscant. Tertium est, quod clarum vocant, mirificæ maxime naturæ, quo dolia exhauriuntur intactis operimentis, nulloque alio vestigio relicto.