Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/144

Haec pagina emendata est
120
PLINE.


Posse et attritu, dum in præceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. Posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. 3Sed hæc omnia esse fortuita : hinc bruta fulmina et vana, ut quæ nulla veniant ratione naturæ ; his percuti montes, his maria, omnesque alios irritos jactus. Illa vero fatidica ex alto, statisque de causis, et ex suis venire sideribus.

XLIV.

1 Simili modo ventos, vel potius flatus, posse et ex arido siccoque anhelitu terræ gigni non negaverim : posse et aquis aera exspirantibus, qui neque in nebulam densetur, nec crassescat in nubes : posse et Solis impulsu agi, quoniam ventus non aliud intelligatur, quam fluxus aeris : pluribusque etiam modis. 2Namque et e fluminibus, ac sinubus, et e mari videmus, et quidem tranquillo ; et alios quos vocant Altanos, e terra consurgere. Qui quidem quum e mari redeunt, Tropæi vocantur : si pergunt, Apogei.

3(xliv.) Montium vero flexus crebrique vertices, et conflexa cubito, aut confracta in humeros juga, concavi vallium sinus, scindentes inæqualitate ideo resultantem aera (quæ causa etiam voces multis in locis reciprocas facit sine fine) ventos generant.

4(xlv.) Jam quidem et specus : qualis in Dalmatiæ ora, vasto in præceps hiatu, in quem, dejecto levi pondere, quamvis tranquillo die, turbini similis emicat procella. Nomen loco est Senta. Quin et in Cyrenaica provincia rupes quædam Austro traditur sacra, quam profanum ait attrectari hominis manu, confestim Austro volvente arenas. In domibus etiam multis, madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent : adeo causa non deest.

XLV.

1 Sed plurimum interest, flatus sit, an ventus. Illos statos atque perspirantes : quos non tractus aliquis, verum terræ sentiunt ; qui non aura, non procella, sed mares appellatione quoque ipsa venti sunt : sive assiduo mundi incitatu, et contrario siderum occursu nascuntur ; sive hic est ille generabilis rerum naturæ spiritus, huc illuc tanquam in utero aliquo vagus ; sive disparili errantium siderum ictu, radiorumque multiformi jactu flagellatus aer ; sive a suis sideribus exeunt his propioribus, sive ab illis cælo affixis cadunt : palam est illos quoque legem naturæ habere non ignotam, etiamsi nondum percognitam, (xlvi.) 2Viginti amplius auctores Græci veteres prodidere de bis observationes. Quo magis miror, orbe discordi et in regna, hoc est, in membra, diviso, tot viris curæ fuisse tam ardua inventu : inter bella præsertim, et infida hospi-