Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/123

Haec pagina emendata est


LIBER II.

Séparateur



I.

1(i.) Mundum, et hoc quod nomine alio cælum appellare libuit, cujus circumflexu teguntur cuncta, numen esse credi par est, æternum, immensam, neque genitum, neque interiturum unquam. Hujus extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanæ conjectura mentis. Sacer est, æternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum : finitus, et infinito similis ; omnium rerum certus, et similis incerto ; extra, intra , cuncta complexus in se ; idemque rerum naturæ opus, et rerum ipsa natura. 2Furor est, mensuram ejus animo quosdam agitasse, atque prodere ausos : alios rursus, occasione hinc sumpta, aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret ; aut, si una omnes incubaret, totidem tamen Soles, totidemque Lunas, et cætera, ut jam in uno, et immensa et innumerabilia sidera : quasi non eadem quæstione semper in termino cogitationis occursura, desiderio finis alicujus ; aut, si hæc infinitas naturæ omnium artifici possit assignari, non illud idem in uno facilius sit intelligi, tanto præsertim opere. 3Furor est, profecto furor, egredi ex eo, et tanquam interna ejus cuncta plane jam sint nota, ita scrutari extera : quasi vero mensuram ullius rei possit agere, qui sui nesciat, aut mens hominis videre, quæ mundus ipse non capiat.

II.

1(ii.) Formam ejus in speciem orbis absoluti globatam esse, nomen in primis et consensus in eo mortalium, orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent : non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese, ac sibi ipsa toleranda est, seque includit et continet, nullarum egens compaginum, nec finem , 2aut initium ullis sui partibus sentiens ; nec quia ad motum, quo subinde verti debeat, ut mox apparebit, talis aptissima est : sed oculorum quoque probatione : quod convexus mediusque quacumque cernatur, quum id accidere in alia non possit figura.

III.

1(iii.) Hanc ergo formam ejus æterno et irrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quatuor horarum spatio circumagi, Solis exortus et occasus haud dubium reliquere. An sit immensus, et ideo sensum aurium excedens, tantæ molis rotatæ vertigine assidua sonitus, non