Pagina:Platonis opera, ed. Burnet, tomus I.djvu/14

Haec pagina nondum emendata est
PRAEFATIO

locis inspexi, Politicum a Schanzio nondum editum ipse accurate contuli. vehementer doleo Clarkianum phototypice expressum non prius inter manus fuisse quam plagulas plerasque correxissem. mihi primo contigit Marcianas lectiones in Phaedone et Politico divulgare, cum hic a Schanzio nondum editus sit, ille editus quidem sed nondum adhibito Marciano. quod ut facere possim, acceptum refero bibliothecario Veneto, Comiti Soranzo, qui intercedente T. W. Allen hos dialogos meum in usum phototypice exprimendos curavit. in reliquis dialogis codicum notitiam plerumque a Schanzio et Wohlrabio mutuatus sum, in Sophista praesto fuit nitidissima Ottonis Apelt editio. sicubi autem de Vindobonensi (W) non mihi constaret, in eius locum successere affines, praesertim Vindobonensis 109 (Bekkeri Φ).

IOANNES BURNET.

Scribebarn Andreapoli Scotorutn
e collegio S. Salvatoris et D. Lconardi
mense Novembri m.dccc.xcix.

De codice Vindobonensi (W) a viro doctissimo losepho Kral meliora edoctus, vidi, in Phaedone praesertim, longius a Schanzianis rationibus discedendum esse. nunc igitur habes huius dialogi textum ad trium codicum BTW auctoritatem retractatum.

IOANNES BURNET.
mense Novembri m.cm.v.