Pagina:Platonis opera, ed. Burnet, tomus I.djvu/12

Haec pagina nondum emendata est
PRAEFATIO

optimae notae exemplari descriptum esse, quod non sine causa suspiceris ipsum Parisini deperditum volumen fuisse. sed de hac re cum ad Civitatem pervenerimus occasio erit dicendi ; nunc satis sit cognovisse praeter spem noviim et idoneum testem Schanzium protulisse. hoc tamen cavendum ne plus iusto Marciano tribuamus; nam m singulis verbis conformandis apparet eius testimonium minus valere. notandum imprimis saepius immutatum esse verborum ordinem, ut fit dum inter scribendum sententiae magis quam litterulis animum iiitendimus, quod ipsa signa transpositionis a prima manu passim addita testantur. quare in iis et eiusmodi rebus boni critici est Clarkiani testimonio stare, cum praesertim iii scribendi ratiane propius ad sinceram Atticorum normam accedat.

Sunt praeterea codices interpolati permulti qui, quanquam priori familiae si summam rem spectas adnumerandi sunt, identidem lectiones alteri proprias exhibent. horum iiistar est omnium codex Vindobonensis 54, suppl. phil. Gr. 7 (Stallbaumii Vind. 1, Schanzii W), qui ita cum Clarkiano consentit ut scripturas Marcianas passim admisceat. quin etiam haud raro lectiones servavit quae, tametsi vetustatis notam gerunt, neutri familiae referre possis. huic libro simillimus fuit quem secutus est vetus Armenius interpres Euthyphronis, Critonis, Apologiae, cuius lectiones publici iuris fecit F. C. Conybeare noster[1] qui tamen Vindobonensi nondum bene cognito, eo adductus est ut apographi foede interpolati Vaticani 225 (Bekkeri Δ) partes susciperet. at si quid video huiusmodi res est. extitit olim Platonis recensio a nostra diversa, cuius

  1. American Journal of Phiiology, vol. xii. pp. 193 sqq.