Pagina:Platonis opera, ed. Burnet, tomus I.djvu/11

Haec pagina nondum emendata est
PRAEFATIO

(Bekkeri Π, Schanzii D) repetenda est. quae cum ita sint, si Clarkianus solus suppeteret, Platonem haberemus sed mancum et mutilum et passim sollertis critici indigentem, quae tamen res propterea fugit parum diligentem lectorem quia textus vulgatus, ex apographo quodam Marciani descriptus, telam quandam suggerit cui editores Clarkianas lectiones intexere possint.

Marcianum, alterius familiae ducem, scripsit librarius paulo eruditior qui perraro omittendo peccat nec fere ea scribit quae nuUo pacto intellegi possint. correctiones et varias lectiones ipse iii margine passim adscripsit recte plerumque decurrit oratio ut nusquam fere haereas. quae omnia ne librario adscribenda esse putemus suo arbitrio corrigenti interpolanti idcirco prohibemur, quod non semel sinceram et antiquam lectionem hic liber solus servavit. cuius rei unum exemplum apponere iuvat nobilissimum locum Phaedonis 77e. hic Socrates vulgo credebatur dixisse Ἀλλὰ χρὴ αὐτῷ ἐπᾴδειν ἑκάστης ἡμέρας ἕως ἂν ἐξιάσηται (id est, ut videtur, ἐξᾴστητε), quae etiam ίη prioris familiae libris sic scripta invenies. primus verum vidit Heiiidorf, ἐξεπᾴσητε rescribere iubens. evolve nunc Marcianum. in textu scriptum videbis ἐξἁπάισητε, cum librarius primo aspectu ante oculos habere ἐξαπατήσητε sibi visus sit; sed, cum in margine Clarkianum illud ἐξιάσηται. adscriptum sit, hanc scilicet correctionem rettulit textus vulgatus. priscam scripturam in uno Vindobonensi Υ iiivenies, cum alia Marciani apographa ἐξετάσητε, ἐξευπάσηται vel similia exhibeant. videsne Schanzium recte statuisse alterius familiae memoriam Marciano totam contineri?

Quae cum ita sint, satis apparet Marcianum ex