Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/83

Haec pagina emendata est
161
162
SERMO IX.

161 Acaderet, deinde invidus ut noceret, quia in veritate non stetit (Joan. viii, 44), totam vim suam in mendacio collocavit, omniaque deceptionum genera de hoc venenatissimo artis suæ fonte produxit : ut ab illo bono, quod ipse propria elatione perdiderat, spem humanæ devotionis excluderet, eosque in consortium damnationis suæ traheret, ad quorum ipse reconciliationem pertinere non posset. [1] Quisquis igitur hominum quibuslibet impietatibus Deum læsit, hujus fraude traductus, hujus est nequitia depravatus. Facile enim in omnia flagitia impulit, quos [2] religione decepit. Sciens autem Deum non solum verbis, sed etiam factis negari, multis quibus auferre non potuit fidem, sustulit charitatem; et agro cordis ipsorum avaritiæ radicibus occupato, spoliavit Bfructu operum quos non privavit confessione labiorum.

Cap. II. — Propter has ergo, dilectissimi, versutias hostis antiqui, scire nos voluit ineffabilis benignitas Christi, quid in die retributionis de universitate hominum esset decernendum, ut dum in hoc tempore legitimorum remediorum medicina præbetur, dum elisis reparatio non negatur, et qui diu fuerunt steriles, possunt tandem esse fecundi, præveniatur disposita censura justitiæ, et numquam a cordis oculis divinæ [3] discretionis imago discedat. Veniet enim in majestatis suæ gloria Dominus, sicut ipse prædixit (Matth. xxv, 31), aderitque cum eo radians in splendoribus suis innumerabilis angelicarum multitudo legionum. Congregabuntur ante thronum potentiæ ejus omnium gentium populi; et quidquid hominum universis sæculis toto orbe terrarum progenitum est, in conspectu judicantis astabit. Separabuntur ab injustis justi, a nocentibus innocentes; et cum præparatum sibi regnum, recensitis misericordiæ operibus, filii pietatis acceperint, exprobrabitur duritia sterilitatis injustis; et nihil habentes sinistri commune cum dextris, in ignem ad diaboli et angelorum ejus tormenta dispositum, omnipotentis judicis damnatione mittentur, cum illo habituri pœnæ communionem, cujus elegerunt facere voluntatem. Quis igitur istam 32 sortem æternorum cruciatuum non pavescat? Quis mala numquam finienda Dnon timeat? Sed cum ideo denuntiata sit severitas, 162 Aut misericordia quæreretur, in diebus præsentibus cum misericordiæ est largitate vivendum, ut homini post periculosam negligentiam, ab pietatis opera revertenti, possibile sit ab hac sententia liberari. Hoc enim agit potentia judicis, hoc gratia [4] Servatoris, ut relinquat impius vias suas, et ab iniquitatis suæ consuetudine peccator abscedat. Misereantur pauperum, qui sibi volunt parcere Christum. Faciles sint in alimenta miserorum, qui cupiunt ad societatem pervenire [5] felicium. Non sit vilis homini homo, nec in quoquam despiciatur illa natura, quam rerum conditor suam fecit. Cui enim laborantium licet negare quod Christus sibi profitetur impendi? Juvatur conservus, et gratiam refert Dominus. Cibus egeni, regni cœlestis est pretium; et largitor temporalium B hæres efficitur æternorum. Unde autem exigua ista impendia tanta æstimari taxatione meruerunt, nisi quia pondera operum charitatis lance pensantur, et cum amatur ab homine quod Deus diligit, merito in ejus ascenditur regnum, in cujus transitur affectum?

Cap. III. — Ad horum ergo operum, dilectissimi, piam curam dies nos apostolicæ institutionis invitat, in quo sanctarum [6] collationum prima collectio est prudenter a Patribus et utiliter ordinata : ut quia in hoc tempore gentilis quondam populus superstitiosius dæmonibus serviebat, contra profanas hostias impiorum, [7] sacratissima nostrarum eleemosynarum celebraretur oblatio. Quod quia incrementis Ecclesiæ fructuosissimum fuit, placuit esse perpetuum. CUnde hortamur sanctitatem vestram ut per Ecclesias regionum vestrarum [8] quarta feria de facultatibus vestris, quantum suadet possibilitas et voluntas, [9] ad expensas misericordiæ conferatis, ut possitis illam beatitudinem promereri, in qua sine fine gaudebit qui intelligit super egenum et pauperem (Ps. xl, 1). Ad quem intelligendum, dilectissimi, sollicita benignitate vigilandum est, ut quem modestia tegit, et verecundia [10] præpedit, invenire possimus. Sunt enim 33 qui palam poscere ea quibus indigent erubescunt; et malunt [11] miseria tacitæ egestatis affigi quam publica petitione confundi. Intelligendi ergo isti sunt, et ab occulta necessitate [12] sublevandi, ut hoc ipso amplius gaudeant, cum et paupertati eorum Dconsultum fuerit, et pudori. Recte [13] autem in egeno
  1. Emendavimus ex ms. Vallic. In cæteris nostris codd. et in omnibus editis legebatur : Quidquid igitur hominum quibuslibet impietatibus Deum læsit, hujus fraude traductum, hujus est nequitiæ depravatum.
  2. In addunt duo codd. collect. 4, et alius collect. 5, et edit. Antuerp. ms. Vallic., in religione suscepit.
  3. Cod. Bon. cum prima editione, districtionis, non male.
  4. Vallicell., Salvatoris.
  5. Felicium vocem oppositam voci miserorum substituimus loco vocis fidelium, quatuor mss. et edit. Antuerpiensis auctoritate futili. Pro pervenire legunt aliqui codd., pertinere.
  6. Editi cum plerisque mss., collectionum. Melius in Vallicellano, cum vox collationum optime respondeat, et referatur ad eleemosynarum oblationem, de qua post pauca fit mentio. In prima editione habetur, sanctarum collectionum prima collatio; non displicet.
  7. Secuti sumus lectionem primæ editionis, quam mss. collectionis 3 et Lectionar. Vallicell. confirmant. Aliæ editiones, sacratissima a nobis nostrarum, etc. Quesnellus, sacratissime.
  8. Legendum, quinta feria, ut in admonitione diximus; sed nullo codice opitulante, textum immutare noluimus.
  9. Ex Vallicellano et aliis duobus codicibus, nec non ex prima editione inseruimus præpositionem ad, quæ commode indicat quod traditur serm. 11, c. 2 : Sancta collectio, quæ per præsidentium curam necessariis serviret expensis.
  10. Prima editio, impedit.
  11. Cod. Vallic., molestia.
  12. Mss. collect. 4 et 5, revelandi.
  13. Sic. Lectionar. Vallicell. et mss. collect. 5, cum Antuerpiensi editione. Alias, enim in egeno.