Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/8

Haec pagina emendata est
11
12
EPISTOLA NUNCUPATORIA.

suspensos initio atque ancipites animo tenuit. At voluntati et auctoritati tuæ obsequendum fuit. Nos autem ut erigeres atque reficeres, non solis verbis usus es, sed tuum quoque auxilium in eamdem editionem contatisti. Cum enim in ejusmodi editionibus procurandis præstantiorum codicum subsidium potissimum requiratur; tu Vaticana exemplaria statim communicari jussisti, atque ut collatio facilior et expeditior fieret, raro privilegio ea, quibus indigeremus, domum afferri, et quamdiu opus esset retineri indulsisti: ac præterea ut aliis ex urbibus, ubi rari essent atque inconsulti codices, accuratæ collationes præstarentur, ipse pro humanitate tua effecisti, adeo ut etiam in hanc nostram urbem quorumdam antiquorum librorum variantes lectiones, quæ ab longinquitatem locorum isthuc serius pervenere, humanissimus litteris tuis sociatas transmiseris. Id autem penes æquos rerum æstimatores tantum est, ut hæc editio, cujus tu auctor et opitulator fuisti, tua quodammodo habenda sit; ac proinde in ea tuo nomini dedicanda non offeramus aliquid omnimo nostrum; sed verius, quod beneficio tuo accepimus, reddamus. Hinc etiam confidimus fore ut ipsam editionem benigne suscipias ac tuearis quasi rem tuam: omnesque, qui eam a te præceptam, teque opem ferente perfectam intelligent, cum præclaram curam et singularem favorem tuum commendabunt; tum vero si quid per nos minus apte exsecutioni mandatum invenient, nominis et patrocinii tui gratia condonaturos speramus.

Antequam vero hujus epistolæ finem facimus, sine, quæsumus, Pater beatissime, ut quod S. Leoni maxime congruum et gloriosum credimus, sapientissimo judicio tuo subjiciamus. De doctoris titulo et cultu eidem sancto pontifici decernendo pauca quædam tibi, ut confidimus, non injucunda proponere libet. Cui Magni nomen obtinuit, doctoris quoque titulum mereri nihil ambigimus. Si enim doctoris appellatione et cultu ii digni sunt, qui una cum eximia sanctitate insignem pariter doctrinam jungentes, et dum in vivis essent, universam Ecclesiam docuere, et adhuc post mortem illam docent iis operibus relictis, quæ omni tempore pro fide ac disciplina Ecclesiæ usui futura sint: nonne S. Leo, cujus sanctimonia certissima est, et docuit, et docet, et semper docturus est universam Ecclesiam, cum et instituendis Christianorum moribus, et rectæ fidei conservandæ, confutandisque heterodoxorum erroribus aptissima plurium sermonum et epistolarum monumenta vulgarit, quæ non tam in Occidentis, quam in Orientis Ecclesiis summo cum honore suscepta, celebrantur ab omnibus, maxiomque auctoritatis pondere allegantur frequentissime, æque ac celebriorum doctorum opera allegari solent? Hinc autem non immerito doctoris nomen ei olim tribuit Cassiodorus [1], et (qui maximi habendi sunt) duo summi pontifices Vigilius [2] et Hadrianus I [3], ac deinceps alii, ex quibus Usuardus et Vandelbertus eumdem titulum Martyrologio inseruerunt. Plures etiam Gallicanæ Ecclesiæ doctores honore eum in publicis officiis colere non dubitarunt, ut ex eorum liturgicis libris didicimus. Aliquot hic tantum exempli gratia attingemus testimonia, quæ eminentissimus cardinalis Philippus de Montibus huic nostro consilio maxime favens, paulo antequam e vivis excederet, ex sua lectissima bibliotheca nobis communicavit. Ex Breviario Lingonensi anni mdccxxxi, die xxx Octobris : Leonis I papæ et Ecclesiæ doctoris. Ex Breviario Catalaunensi anni mdccxxxvi, die xx Octobris : Leonis Magni papæ et Ecclesiæ doctoris. Eadem leguntur in Breviariis Cluniacensi anni mdccxxvi, Rothomagensi anni mdccxxviii, et Claramontano anni mdccxxxiii, die xi Aprilis; in Narbonensi anni mdccix, die xxviii Junii; in Senonensi anni mdccxxvi et Aurelianensi anni mdccxxxi, die xxx Octobris; in Parisiensi anni mdccxxxvi, die x Novembris; ac in Bituricensi anni mdccxxxiv, die xxx Novembris.

Num vero tempus jam advenerit, in quo Romana quoque Ecclesia, quæ non minorem hujus sui sanctissimi doctissimique pontificis, quo maxime ornatur, amorem nutrit, hunc eumdem titulum et cultum eidem solemniter tribuat, generalique decreto in universum Christianum orbem extendat, tibi, beatissime Pater, dijudicandum atque constituendum relinquimus. Tu in eo celeberrimo Opere de Beatificatione et Canonizatione, quod omnigena sacra eruditione refertum, circa ritus hujusmodi regula in posterum solemnis ac tutissima futurum est, tres

  1. In ps. lxv.
  2. Constitut. n. 22, t. VI Concil. Ven. edit. col. 305.
  3. Epist. 97. Cod. Carolin.